| karismate, sanctissimus pater et dominus noster summus pontifex, oleo
 nostro nos ungens, in regem cuncta nobis insignia regia tradidit ac nos propriis
 manibus regali dyademate coronavit, de quo, viri probate iamdudum
 fidei, virtute conspicui, lete sollempnitatis tripudia celebrantes, mentes
 vestras in vires fortioris fidelitatis erigite ac ceteris exempli materiam universis
 et singulis in confusionem rebellium exhibete. Datum …
 
 
 ... rex Sicilie universitati Beneventane, per notarium Iohannem de Capua.
 Attulit secum dilectionis et devotionis signa plenissima, quibus erga
 personam nostram integritas vestre sinceritatis exuberat, vestrarum missarum
 nuper nobis series litterarum, quas tanto gratiori benignitate recepimus,
 quanto de maioris affectionis ubertate, que latere quin prodeat profecto
 non potest, processisse noscuntur. De quarum litterarum placidissima
 missione, universitati vestre gratiarum referimus uberes actiones, parati
 semper ad omnia que vestri honoris et exaltationis continue civitatis
 vestre ampla feliciaque respiciant incrementa. Ut autem de continentia
 status nostri et de hiis, que in regni nostri partibus noviter emerserunt,
 vestris affectibus satisfiat, ad notitiam vestram presentium tenore deferimus
 quod, per Dei gratiam, plena corporis incolumitate vigemus, quodque
 … de … et sequaces eius, publici hostes nostri, presumptione ducti
 dampnabili, cum galeis versus partes Gaiete temerarie navigantes, ibi
 moram – que ipsis, auctore Domino, perniciem afferet! – pertinaciter et
 superbe trahere non verentur. Nos itaque ad subvertendum ydolum et cultores
 eius accincti viriliter et potenter, congregato tam equitum quam
 peditum exercitu copioso, in exterminium hostium eorundem, en, in Dei
 nomine, properamus, sperantes firmiter quod per Dei gratiam, cuius negotium
 agimus, dicti hostes, Dei et et ecclesie inimici, ultimate recipient
 confusionis obprobrium, et extreme dispendium debellationis incurrent.
 | 
 |