Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 153


eius in anteriorem asini partem porrectis, capite vero in
partem contrariam acclinato. Dehinc universo populo ad hoc
spectaculum confluente, per medium urbis eum cum ingenti clamore
deducunt, contumeliis interim ac verberibus insistentes.
Ubi ad portam civitatis ventum est, quidam eorum cultrum pisanum
quantis potuit viribus illius immergens cerebro, cruorem
qui ferro adheserat sub omnium aspectu lingebat ad inexorabilis
odii magnitudinem exprimendam. Cuius exemplum sequuti, ceteri
membratim Odonem innumeris confossum vulneribus discerpserunt.
Capud autem eius affixum lancee per urbem diutius
ostentantes, ad ultimum illud in cloacas publicas proiecerunt.
Quod inde furtim sublatum est et traditum sepulture. Inter hec
autem Greci transalpinos quotquot invenire poterant occidebant,
donec Henricus comes id fieri cum interminatione pene prohibuit.
Messanenses igitur ut venturo regis exercitui, quatenus
poterant, aditus viarum obstruerent, primo Rimetulam, castellum
fortissimum, occuparunt, castellani fide promissis facile precorrupta;
inde Tauromenium tam dolo quam viribus aggressi
sunt ut Richardum comitem Molisii liberarent, et oppido quidem
non difficile potiti sunt; castellum autem nullis poterat viribus
expugnari. Sed et Mathei castellani fides, licet multa premiorum
pollicitatione multisque minis attemptata, nusquam tamen a propositi
soliditate roboris excidebat; demum autem uxoris eius frater
a Messanensibus missus exorabat eum cum lacrimis ut tante consilio
crudelitatis abiecto, misereretur uxoris ac liberorum, quos
in carcerem missos preceperant Messanenses interfici nisi Richardum

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio