Posset autem convenienter distinctio fieri inter subiectum 
et materiam scientie dicendo quod ipsum vel ipsa potest accipi 
materialiter vel formaliter. Non enim est inconveniens quod materia 
dicatur accipi formaliter, quia et forma accipitur materialiter, 
puta superficies que est quedam forma accidentalis 
accipitur materialiter quando comparatur ad colorem, qui quidem 
est in superficie sicut in materia in qua. Sicut substantia 
accipitur accidentaliter sicut se habet vestimentum respectu 
corporis vestiti, et accidens substantialiter ut color respectu 
albedinis. Et ideo ad maiorem evidentiam dicendorum, videndum 
est quid proprie significetur nomine subiecti et quot modis 
accipiatur. 
Dicendum ergo quod subiectum, quamvis et adiective et 
substantive accipi possit, tamen quomodocumque accipiatur 
- quia etiam in scientia potest accipi adiective, puta quando 
dicitur genus subiectum, licet ibi possit esse constructio appositiva - 
de primo et proprio suo significato gramatice loquendo 
idem sonat quod ‘subtus iactum’. Unde sic dividitur 
contra ‘super iactum’. Sed per attributionem ad istum primum 
significatum, subiectum accipitur multis modis etiam ab ipsis 
philosophis. Et ad presens possumus dicere quod accipitur octo 
vel novem modis. 
Uno modo accipitur subiectum in situ, et sic subiectum dividitur 
contra ‘super positum’, iuxta illud  Levit.  1[,7.8] « Subicient
  |  
  |