Gotifredus Viterbiensis: Gesta Friderici

Pag 328


Fert lapis inde sonum mangonibus usque colonum,
Mango refert ictum, lapides hinc inde reponunt,
Fossa tenens medium servat in urbe bonum.
Procedit testudo cavans, pellente Papia;
Porte, castra ruunt, qua clamabant fia, fiat!
Sepe putat patulas miles habere vias.
Mango ferit rursus, iterum dat funda recursus,
Sustinet incursus populus quasi forcior orsus,
Et reparat nocte, que cecidere die.
Ignibus emissis populus plerumque tuetur,
Ne pereant turres, unda mediante conetur;
Vultibus oppositis pugnat uterque sexus.
36. Universi Lombardi in unum congregantur, ut civitatem Alexandriam ab obsidione
imperatoris absolvant. Quibus dum imperator in campo occurrit, ad mandatum eius se
humiliaverunt
.
Congregat interea sibi Lombardia labores;
Quotquot habent equites, veniunt peditesque minores,
Quotquot sunt Ligures, insimul arma movent.
Urbs Alexandrina cum iam capienda putatur,
Eius in auxilium Ligurum fortuna paratur,
Extensas acies signaque multa ferens.
Sederat hic septem rex sub certamine menses;
Adversus gentes Ligurum nunc dirigit enses,
Infima postponens, vincere summa volens.
Surgit ab obsessis populis iam vulnere fessis;
Ut leo processit, gaudens quia bella capescit,
Oppositas acies, obvia signa tenens.
Affuit imperii coniuncta Papia labori,
Cuius et in campis acies ausu meliori
Eligit imperio vivere sive mori.
Vidit et obstupuit Lombardica turba leonem,
Cesaris expertum recolit. . . . . . . . .
Sat neque signa movent castra . . . . . . . . .
Circumvallatur, pacem quasi victa . . . . .
Pax cito prestatur, cito vita reis reparatur,
Decipitur dominus, gratia plena datur.
Quicquid agunt Ligures, studeas a fraude cavere.
Vulpe salitur ovis, densis dum vepribus heret;
Hac Ligures genitos fabula stirpe refert.
Nudatos gladios nuda cervice ferebant,
Omnia vexilla Lombardica prona iacebant,
Ut stantes aquile subdita signa premant.
Nemo prius functus tanto datur ense triumpho,
Qua neque defunctus eques est, neque vulnere punctus,
Tunc erat hoc populo Grecia tota minor.
Regia mandata iurat gens pacificata,
lam putat optata cesar sibi tempora nata,
Si pax iurata stet sine fraude rata.
Vix octava dies fraudem paritura recedit,
Cum periura manus a tramite Iapsa recedit;
Unde dolus Ligurum pessima dampna dedit.

Torna all'inizio