Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 886


1132.
Qui in futuro anno, qui est ab Incarnatione
Domini millesimo centesimo trigesimo secundo,
Romae coronam accepit ab Innocentio Papa.
1133. 34. 35. et 36.
Evolutis itaque annis ab Incarnatione Domini
millesimo centesimo trigesimo tertio,
quarto, et quinto, et currente jam anno millesimo
centesimo trigesimo sexto, Domnus Oldrius
Abbas accessit ad Imperatorem Lotharium,
ad flumen quod dicitur Truntum, ubi
erat cum magno exercitu: Cumque factus esset
coram Imperatore clamor de quodam Conone
Guittonis, fecissetque eum venire in
praesentia, tandem coegit ipsum jurare, ut
nihil ulterius juris et dominationis in obedientia
Piscariensis Monasterii, Ecclesia videlicet
Sancti Clementii de Gomano, quaereret, nec in
possessionibus ejus. Praeter haec idem Imperator
ceteris querelis Domni Oldrii Abbatis et
Imperialibus privilegiis Monasterii Piscariensis
auditis, cum cognovisset quod ipsa Abbatia
ab antiquo fuiiset Imperialis Camera, promisit
se cum Domna Augusta venire ad Monasterium,
et ei restituere omnia jura sua, in
rebus et possessionibus ejus. Cum autem ventum
esset ad Piscariam, quibusdam rumoribus
incitatus, idem Imperator festinus perrexit in
Apuliam contra Regem Rogerium pugnaturus.
Deinde cum Papa Innocentio apud Barim
coadunatus, in ipso anno ad propria revertens
idem Imperator moriens diem clausit
extremum.
His itaque temporibus Robertus Manuplelli
Comes, Ricardi filius, post mortem patris
sui timore matris aliquantulum ab iniquitate
retentus, postquam mater ejus naturae debitum
reddidit, ipse a malo patre malus filius generatus,
malitiam paternam sua malitia superavit,
et contra Beatum Clementem ejusque domum
manifestas inimicitias exercere coepit. Susceptus
in hospitio ab Abbate Oldrio, qui etiam
suam cameram propriam ei delegaverat, postquam
fuit farcitus epulis, mustoque repletus,
Abbatem fecit accersiri ad se, cui cum magno
fastu et supercilio turris custodiam, quae in
Castello Insulae est, ut sibi traderet non rogando
sed interminando quaesivit. Et cum Abbas
haec se nullo modo posse facere multis assertionibus
demonstraret, ille ut cito sibi traderet
instantissime postulabat, et nisi fieret, ruinam
Ecclesiae depopulationem totius terrae minabatur.
Quid faceret? vellet, nollet, tradidit,
et moerens, et multum verecundus intra ambitum
Claustri se contulit. Illi autem, quos in
turre posuerat, quasi quidam stratae exploratores
praetereuntes depraedabantur, missas rapiebant
salutes, et insani ministri domini in
servos Christi et Sancti Clementis debacchabantur.
Quod Fratres ferre non valentes, clam
duos de sapientioribus ad Regem Rogerium,
qui tunc ipso fungebatur officio, cum privilegiis
Imperatorum in Apuliam transmiserunt,
rem, ut fuerat gesta, enucleatim exposuerunt,
de tyrannide Comitis et ejus persecutione lachrymabiliter
conquesti sunt. Et tale responsum
ab eo susceperunt, ut ad Monasterium
quam citissime repedarent, et securi essent,
quia si Deus terram sibi submitteret, et Ecclesiam
liberaret et de suo daret, et Abbati, et
fratribus conferret adiutorium. Qui revertentes
diutius quasi exules extra Monasterium in
alienis domibus alieno quadrante vivere coactiifuerunt.

Torna all'inizio