Salimbene de Adam: Cronica

Pag 489


Quod processu temporis mirabiliter ulti sunt Parmenses de his qui tempore
guerre intulerant eis mala.
Processu autem temporis mirabiliter ulti sunt Parmenses
qui erant ex parte Ecclesie tam de Cremonensibus qui talia
fecerunt, quam de Parmensibus qui habitabant in Burgo Sancti
Donini, et de Pelavicino similiter, iuxta verbum quod scriptum
est: Filia Babylonis misera, beatus qui retribuet tibi retributionem
tuam, quam retribuisti nobis. Et iterum. Iere. L: Preparamini
contra Babylonem per circuitum. Omnes qui intenditis arcum
debellate eam. Non parcatis iaculis, quia Domino peccavit. Ultionem
accipite de ea. Sicut fecit, facite ei. Disperdite satorem de Babylone
et tenentem falcem in tempore messis a facie gladii columbe.
Item Ys. XIIII: Perdam Babylonis nomen et reliquias et germen
et progeniem, ait Dominus. Item in persona Ecclesie dixerat Ieremias
in Trenis I: Omnes inimici mei audierunt malum meum,
letati sunt quoniam tu fecisti. Adduxisti diem consolationis, et fient
similes mei. Ingrediatur omne malum eorum coram te, et devindemia
eos, sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas.
Ad idem facit quod dicit Iere. II: Omnes qui devorant eum,
scilicet populum divino cultui mancipatum, delinquunt, mala
venient super eos, dicit Dominus. Quod patuit in rege Hencio,
quando a Bononiensibus captus fuit cum Cremonensibus et Theotonicis
suis. Et quidem iuste, quia prelatos Ecclesie, qui ibant
ad concilium tempore pape Gregorii noni, cum Pisanis ceperat
in mari Pisano. Et sic impleta est imprecatio illa quam Ecclesiasticus
fecerat, dicens, Eccli. XXXVI: Qui pessimant plebem tuam,
inveniant perditionem. Contere caput principum inimicorum dicentium:
Non est alius preter nos. Ad hanc vindicte materiam pertinet
quod Dominus Moysi dixit, Exo. XXXIII: Loquere filiis
Israel: Populus dure cervicis es. Semel ascendam in medio tui et
delebo te. Nota quod est duplex ascensus, scilicet ab inferioribus
ad superiora et ab occultis ad manifesta. De primo dixit
Dominus ad Moysen, Exo. XXIIII: Ascende ad me in montem et
esto ibi. De secundo Dominus dicit, Naum III: Revelabo pudenda
tua in facie tua et ostendam gentibus nuditatem tuam et cet. Cum

Torna all'inizio