Salimbene de Adam: Cronica

Pag 856


meam. Propterea, omni tempore quo ingruerit bellum contra
vos, ubicumque fueritis, toto tempore vite mee, paratum me invenietis
ad servitium et adiutorium vestrum». Tunc dominus Guido
regratiatus est ei et dimisit eum abire cum pace, deducendo ipsum
usque ad congruum locum. Et ivit Saxolum, et ab illis de Saxolo
alacriter fuit receptus et visus et cum magno honore, ac si angelum
Dei vidissent.
De devotionibus domini Burigardi, quas habuit erga Deum.
Et nota quod erga Deum dominus Burigardus aliquas habuit
bonitates. Usque adeo enim fuit Deo devotus, quod semper in
curia sua habebat proprium capellanum, ut vidi oculis meis, qui
ei qualibet die missam dicebat et celebrabat divina. Quando fuit
Regii, fratribus Minoribus misit unum magnum duplerium ad
illuminandum et honorandum Dominicum corpus, quando elevatur
et populo demonstratur in missa.
Quod dominus Matheus et dominus Guido de Corigia Mutinensibus se ostenderunt
iratos, pro eo quod ad faciendum pacem non bene voluntarii
videbantur.
Quando autem dominus Burigardus Saxolum rediit, tunc desperatum
est de pace fienda, et ceperunt illi de Saxolo castrum
suum fortificare. Dominus vero Matheus de Corigia in consilio
Mutinensium multa verba dixit in favorem illorum de Saxolo
et splendide peroravit allegando pro eis, et ostendit se valde
iratum Mutinensibus, eo quod nolebant concives suos de Saxolo
ad pacem recipere et quia a festo beati Francisci usque ad festum
sancte Lucie occupati steterant ipsi duo fratres in tractando
predictam pacem. Insuper dominum Guidonem elegerant Mutinenses
in suum potestatem pro anno sequenti, qui etiam preceperat
quod omnia castra et fortitudines que in episcopatu Mutinensium
erant destrui deberent, sicut in compositione pacis fuerat
ordinatum. Recessit itaque a Mutinensibus dominus Matheus

Torna all'inizio