| Fixulas  fibulas.
 Fiscellus  casei mollis appetitor, ut catillones catillorum
 ligurritores.
 Fiber  genus bestiae quadripes. Plautus (inc. frg. 26): “Sic
 me subes cottidie, quasi fiber salicem”; quo nomine extremae
 orae fluminis appellantur. Unde et fibras iocinerum et fimbrias
 vestimentorum dicimus.
 Fratria,  uxor fratris.
 Frivola  sunt proprie vasa fictilia quassa. Unde dicta verba
 frivola, quae minus sunt fide subnixa.
 Frater  a Graeco dictus est phretre, vel quod sit fere alter.
 Frontem  autiqui masculino genere dixere.
 Fremitum  dictum velut ferimentum.
 Fratilli  villi sordidi in tapetis.
 Fracebunt,  displicebunt.
 Forago,  filum, quo textrices diuruum opus distinguunt, a
 forando dictum.
 Frutinal  templum Veneris Fruti.
 Fringilla  avis dicta, quod frigore cantet et vigeat; unde et
 friguttire.
 Fratrare  puerorum mammae dicuntur, cum primum tumescunt,
 quod velut fratres pares oriuntur, quod etiam in frumento
 spica facere dicitur.
 Frigere  et  frictum  a Graeco venit phrugein.
 Fregellae  locus in Urbe, in quo civitatis eius hospites habitaverunt.
 Festram  antiqui dicebant, quam nos fenestram.
 | 
 |