Hic itaque de sua suorumque salute sollicitus magnis fletibus Iustino supplicat, ut sue legationis seriem 
licet iniuste, accipiat, ut Ytalie periture consulat; annuit imperator et imperator sibi reliquid. 
Si vis aliquid invenire eodem tempore, require in hystoriis pontificum Romanorum, 
scilicet Hormisde et Iohannis pape primus, et multa ibi invenies. 
  LX. De Iustiniano imperatore.  
Anno Domini DXXVII, alibi dicitur an. XXVII, Iustinianus apud Constantinopolim regnavit 
an. XXXVIII. Iustinianus ab Augusto LI. sumpsit imperium, regnantibus in Francia adhuc filiis Clodoici.  
His quoque temporibus sedit beatus Agapitus papa, et post eum Sylverius 
papa, et post Sylverium Vigilius papa; cui successit Pelagius papa, et post eum 
Iohannes papa; extractis de cronicis Bede. Et si vis aliquis invenire eisdem 
temporibus, require ad hystorias supradictorum pontificum, et invenies quod quesieris  
de aliis gestis, que fuerunt his quoque temporibus, et de Longobardis et 
aliis gestis et de regibus eorum. 
 LXI. De regibus Longobardorum et gestis eorum, que fecerunt et 
fuerunt suis temporibus.  
Primus rex Longobardorum vocabatur Agelmundus filius Agionis et regnavit an.XXXIII, 
et gubernavit et rexit Longobardos per predictum tempus et adoptavit in suum 
filium, qui postea fuit secundus rex Longobardorum. 
Secundus rex. Secundus rex Longobardorum fuit Lamissio post Agelmundum, et 
regnavit XL an. predictus Lamissio. 
III. rex. Gildeoth filius Lethech regnavit XXIIII ann., qui tercius rex fuit 
 Longobardorum. 
IIII. rex. Gildeothoti quartus rex Longobardorum regnavit et rexit XXI ann. 
V. rex. Gedeus, sub quo in Reglanda provincia Rugorum temporibus Odovacri, de quo prediximus,  
habitabant, in quam multis bellis et laboribus venerant fatigati; quintus rex fuit. 
VI. Classo filius Gedeonis regnavit XXVIII ann., qui fuit sextus rex Longobardorum. 
VII. rex. Walterus regnavit ann. VII, septimus rex. 
VIII. rex. Varro dux super aliquantis Longobardice gentis principatus est, et ex filia 
filium suscipiens, eum Walterium nominavit, qui fuit octavus rex Longobardorum. |  
  |