Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

200


uxoris, aliquando ex culpa utriusque. est enim aliquando ex
culpa viri, quando scilicet vir est uxori nimis austerus. ideo
dicit Apostolus: "Viri, diligite uxores vestras et nolite amari esse
ad illas". aliquando est ex culpa uxoris, quando scilicet
est nimis rixosa et nimis çelotipa. unde reffert sanctus Ieronimus
in libro Contra Iovinianum quod quidam nobilis Romanus
habebat uxorem a foris gratiosam, sed intus cum viro
nimis litigiosam et çelotipam, quam vir tandem se expulit
et eiecit. et cum a vicinis reprehenderetur quod uxorem sic
gratiosam expulisset, ille pedem protendit dicens: "Videtis hoc calciamentum,
a foris quidem multum est pulcrum et tamen intus
me premit. videtis quidem calciamenti formositatem exteriorem,
sed non videtis meum dolorem interiorem. ita est etiam
de uxore mea, que a foris coram vobis videtur esse pacifica, sed
intus mecum est nimis molesta". aliquando vero ista turbatio
causatur ex culpa utriusque, quando scilicet et vir est
nimis severus et uxor nimis rixosa. tunc est in domo turbatio
magna. istud autem quod diximus per exemplum sensibilem
demonstremus. si quis enim vult ferrurn coniungere
et unire alteri ferro, oportet quod utrumque per ignis exustionem

Torna all'inizio