Beneventi menia condidit, quod Sanctam Sapienciam nominavit, et  
monasterium puellare statuens, sub iure beatissimi tradidit Benedicti.  
pari quoque modo in territorio Aliphano ecclesiam domini Salvatoris  
construxit, et monasterium sanctimonialiurn instituens, dicioni subdidit  
preciosi martiris Vincencii. ubi eciam alias multas here-  
ditates et possessiones contulit, tam in planis quam in montanis. 
Hoc tempore imperator Carolus suo imperiali precepto confirmavit  
in eodem venerabili monasterio Beatissimi Vincencii quecumque  
Aystulfus et Desiderius, reges Longobardorum, Gysulfus, 
Lupus, Hildeprandus, vel reliqui duces contulerant.  
Predictum vero monasterium, cum omnibus suis pertinenciis,  
sub sue tuicionis munburdum decrevit omni tempore perma[ne]re,  
adiciens illi plurima dona et hereditates. 
Defuncto dehinc Arichis apud Beneventum, Beneventanorum  
precibus, Grimoaldus a Carolo receptus revocatur, et paternum  
ipse suscepit ducatum. Iste multa dona ecclesiis et monasteriis  
servorum Dei contulit, sed precipue Beatissimi Vincencii. Gri- 
moaldo vero mortuo alter Grimoaldus exadelfus eius succedit.  
et hoc decidente Sico subrogatur. 
Per idem tempus Carolus imperator regni iura feliciter moderatus  
per annos quadraginta novem, Ludovico filio Cesare constituto,  
humanis rebus exemptus est. Beneventi vero Sico ||
  |  
  |