Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 38


32
Perpendat itaque in hoc loco apud se prudens lector, quo
nam Dei iudicio actum sit ut Rex Rogerius, qui ante in omnibus
victor extiterat, nunc sibi victoria attributa non fuerit. Verum
quod mihi videtur, etiam si Regi ipsi durum videatur, ad correptionem
tamen eius, cum dilectione dicam: quia idcirco forte
in hac parte voluntatem suam ipse invenire intuitus non est
permissus; eo quod secundis semper successibus potitus, supra
modum animus eius elatus sit; cum magis ipse humiliari debuerit,
hortante Scriptura que dicit: "Quanto magnus es, tanto
magis te humilia". Nam, sicut postea relatum est, Rex etiam
ipse interdum proprio inde [scriptum] ore accusans, merito tale
sibi contigisse humili voce confitebatur. Qui tamen Salerni
commorans, ita vultu ylari menteque constans cernebatur, ac si
nil sinistri sibi accidisse videretur; sciens pro certo malum
eventum illum feliciori quandoque fortuna, Deo donante penitus
evacuandum.
33
Porro prenominatus Tancredus, cognito quod Rex cum
principe Roberto Comiteque Ranulpho in plano Nucerie territorio
conflictum habuerit, ibique non dignos ei successus fortuna
bellando providerit, transmarinum iter appetisse,
terrasque suas distraxisse, atque abiurasse, se penitet. Qui etiam
ut sua omnino resumere possit, in Monte Piloso, quo monitis

Torna all'inizio