Solla  sedilia, in quibus singuli tantum possunt sedere, ideoque  
soliar sternere dicuntur, qui sellisternium habent, et  
solaria vocantur Babylonica, quibus eadem sternuntur.  
 Solum  terram.  
 Solea  vel ea dicitur, quae solo pedis subicitur, vel genus  
piscis, vel materia robustea, super quam paries craticius  
extruitur.  
 Solox  lana crassa, vel pecus lana contextum. Titinnius (3):  
“Lana soloci ad purpuram data”; et Lucilius (1246): “Pastali  
pecore ac montano, hirto atque soloce.” 
 Sos  pro eos antiqui dicebant, ut Ennius (Ann. 22): “Constitit  
inde loci propter sos dea dianm.” Sos interdum pro  
suos ponebant; per dativum casum idem Ennius effert (Ann. 
149): “Postquam lumina sis oculis”, pro suis. 
  |  
  |