Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 365


et sic quotidie numerus nostrae gentis
detrahitur. Illorum autem numerus peditum
semper crescit: hic non est campus, ubi milites
valeant concertare, sed montes et colles,
inter quos, ut videtis, plusquam manus militis,
peditis probitas operatur".
Respondet alius: "Domine, numquam possunt
nobis tam pauci pedites remanere, quin sufficiant;
castra tum nostra retro aliquantulum
retrahamus extra burgum ad locum Musellorum,
ubi campus apertus est satis, ibique stemus
castrametati. Nos enim habemus et tria
millia balistrariorium, qui nos continue suis
stipendiis comitantur: hos nulla caussa reddet
absentes; satis ergo sufficere possunt, ubi talis
et tanta est militiae multitudo".
Respondet alius: "Domine, satis posset esse,
quod si omnes Siculi convenirent Messanam
cum exercitu regis Aragonum, nos aggredi
nullatenus attentarent, et non praesumerent se
bello nobiscum pariter commiscere. Forsitan
omnes succumbent uno casu. Sed attendendum
est, quod, si victualia nobis deficiant, quae pro
tanto exercitu vix tantum pro mensibus duobus
habemus, de nullis partibus admodo ad nos
poterunt transportare. Calabria enim, quae e
vicino nobis est posita, omnino jam victualibus
est exhausta, ubi si in modica quantitate possint
aliqua reperiri, sunt adeo illa cara, quod
stipendiariorum stipendia non eis tantum sufficerent
pro panis substentatione solius. Apulia
praeterea, et Terra Laboris, et Principatus, a
nostro exercitu distant, propter quod appropinquante
tempore autumnali, quo periculosis
mare procellis incipit agitari, vasselli vix tunc
aliquid poterunt navigare".
Dicit alius: "Domine, saltem istis duobus mensibus,
pro quibus victualia pro exercitu toto
sunt nobis, consulo, quod moremur; forsitan
enim interim aliquid hic boni possimus operari,
ac gentem rebellem obsidionis arctioris angustiis
macerare".
Alius autem perspectius consilium suum salubribus
adjuvat argumentis; dicit enim: "Domine,
in agendis, quod extimatur tutius, est petendum.
Gens quidem nostra longa hic obsidione
jam fessa nimirum discedere cupit ad propria.
Idem recedendi ardor omnes amplectitur,
ut videtur; nam commoditates illas aestivas,
quas noster exercitus, qui his littoribus applicuit,
nondum vinearum et arborum consumptis
faetibus, habuit, modo non invenit, nec
posset usque ad anni renovationem aliquatenus
invenire. Ad haec, Domine, si vos hic tempestas
potius aspera intercludat, et, austro respirante,
obsidio nostra perduret, non solum nos
instante hieme victualia non habebimus, sed
inundosi maris concita tempestate flatus ventorum
hiemalium ad terram vi vasellos nostros
impellet, et erimus similes naufragis, et aut
hic fame peribimus, aut, invalescentibus contra

Torna all'inizio