Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 393


et sunt perversiores aliis secundum mores. Si ergo
nobilitas generis est nobilitas magis secundum opinionem,
morum vero nobilitas est secundum existentiam et
veritatem: quia decens est qui creduntur et aestimantur
boni, esse tales secundum veritatem, decens est nobiles
genere esse nobiles secundum mores. Ex hoc ergo curialitas
venisse videtur. Nam curia proprie non dicitur nisi
domus nobilium et magnorum: et quia decet nobiles
et magos esse nobiles secundum mores, inde sumptum
est, ut dicantur esse curiales habentes mores nobiles: propter
quod curialitas morum quaedam nobilitas dici potest.
Est dicitur curialitas quodammodo omnis virtus per
comparationem ad nobilitatem morum, sicut legalis iustitia
est tota virtus per respectum ad impletionem legis.
Praecipit enim lex omnem virtutem, ut praecipit non
moechari, quod est opus temperantiae: non dimittere
aciem, quod est opus fortitudinis: et sic de aliis. Sic
nobilitas docet omnem virtutem: propter quod curialitas
est quodammodo omnis virtus. Dicuntur enim curiales,
qui prompte tribuunt modica dona, quod est
opus liberalitatis. sic et liberales dicuntur, si decenter
se habeant in magnis sumptibus, quod est opus magnificentiae.
Sic et curiales dicuntur comestores, qui non
nimis ardenter vel turpiter comedunt, quod est opus
temperantiae. Curiales etiam dicuntur homines se habere
erga suos cives, si non eis iniuriam inferant in uxoribus,
vel in filiabus, quod est opus castitatis. Dicitur etiam
quis curialis in conversatione, si sit aliis affabilitatis. Ut
ergo sit ad unum dicere, quodammodo curialitas est
omnis virtus. Idem ergo opus esse potest a virtute speciali,
et a iustitia legali, et a curialitate: ut si quis suis
concivibus bona sua prompte largitur, si haec agit, quia
ei placent, huiusmodi actus liberalis est; sed si ut impleat
legem quia hoc lex praecipit, iustus legalis est: si vero id

Torna all'inizio