| Medibile  medicabile.
 Mediterream  melius, quam mediterraneam Sisinna (inc. 3)
 dici putat.
 Merendam  antiqui dicebant pro prandio, quod scilicet medio
 die caperetur.
 Mergae  furculae quibus acervi frugum fiunt, dictae a volucribus
 mergis, quia, ut illi se in aquam mergunt, dum pisces
 persequuntur, sic messores eas in fruges demergunt, ut elevare
 possint manipulos.
 Mercurius  a mercibus est dictus. Hunc etenim negotiorum
 omnuim aestimabant esse deum.
 Merum  antiqui dicebant solum; unde et avis merula nomen
 accepit, quod solivaga est et solitaria pascitur; at nunc merum
 purum appellamus.
 Mercedonios  dixerunt a mercedem solvendo.
 Medialem  appellabant hostiam atram, quam meridie immolabant.
 Mercedituum  mercennarium, quod mercede se tueatur.
 Mertat  pro mersat dicebant.
 Melicae  gallinae, quod in Media id genus avium corporis
 amplissimi fiat. L littera pro D substituta.
 Melos  insula dicta est a Melo, qui ex Phoenice ad eandem
 fuerat profectus.
 Melo  nomine alio Nilus vocatur.
 Melia[s]  basta a ligno mali dicta.
 Meliboea purpura,  a nomine insulae, in qua tinguitur, est
 vocata.
 Melancoryphi  genus avium, quae Latine vocantur atricapillae,
 eo, quod summa earum capita nigra sint.
 Memorare  significat nunc dicere, nunc memoriae mandare.
 | 
 |