Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 150


tenacius aquas irrepere diluvii non sinebat. Hec est ligatura, que una
superius copulat ansas, que humanitati deitatem infibulat, linea, que
deum in terram transposuit et hominem in celestia translevavit. Hec
ergo sola est, que ecclesie aggregat unitatem, immo ipsa est ecclesie unitas,
tunica illa videlicet inconsutilis desuper contexta per totum non
divisione ad plures, sed ad unum sorte perveniens. Si tunicam hanc tantum
unus accipit, nemo putet se habere caritatem, qui in unitate non manet
ecclesie. Immo nulla est via salutis, nullus locus remedii illis nimirum,
quos catholice unitatis gremium non includit, quod prefate arche Noe
figurata notat ystoria. Omnes enim, qui extra eam reperti sunt, aquis
castigantibus perierunt. Idipsum et pasche loquebatur mysterium: In
una
, inquit, domo comedetur nec effertur de carnibus eius extra fores.
Carnes enim agni dominici corporis sacrificium proludebant. Hoc autem
sacrificium est unitatis ecclesiastice tam expressius quam causalius
sacramentum. Idem etiam in domo Raab divina lectio presignavit, cum
diceret: Patrem tuum et matrem tuam et omnem cognationem tuam
congregabis in domum tuam. Qui ostium domus tue egressus fuerit, sanguis
ipsius erit in caput eius
.
Propter huius unitatis vinculum ipsa mater ecclesia una columba dicitur,
unica etiam simpliciter appellatur. Una est columba mea, perfecta mea.
Et David in voce domini unicam suam orat a canibus et leonibus liberari
dicens: De manu canis unicam meam. Item: A leonibus unicam
meam
. Hec unio est, qua apud Ezechielem duo ligna, id est populus
Iudeorum et gentium, sic iunguntur unum ad alterum, ut ex duobus
unum ligni corpus appareat glutinatum.

Torna all'inizio