Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 29


Iason uitam mediis finuisset in ignibus nisi datum liquorem in ora
boum crebris aspersionibus infudisset, quo perfuso uaporancium ora
boum quasi ferreis catenantur ex seris et uelut uiscosi glutinis
compagine indiuidue sunt astricta. Tunc cessauit illico flammarum
emissio et boum letifer igneus uomitus illico fuit digestus. Reducto
igitur aere, euanescentibus flammis, ad sue humiditatis nature
descensum, inualescit Iason et multa animositate repletus
ualidas ad stupefactorum boum cornua manus extendit. Sicque
areptis cornibus huc illuc temptat transducere boues ipsos ut sentiat
si calcitrosi repugnent uel si, eius imperio facti flexibiles, humiliter
obsecundent. Qui uelud exanimes, eius parentes arbitrio ad
recalcitrationis ceruicosa rebellia insurgere non attemptant. Quare
Iason iugum et aratrum iugo iugaliter so<c>iatum eorum humeris
secura diligentia imponit et nectit et urgentibus stimulis boues ipsos
arare coegit, non contendentes ad imperium aratoris. Sicque, uersata
gleba, latus campus crebris concauatur in cellulis, crebris sulcis
sursum uersum describentibus cellas ipsas. Et bobus ipsis versato
derelictis in campo, Iason festinus et audax se dirigit ad draconem.
Quem postquam draco ad se venientem inspexit, multiplicatis
sibilis in sonoritate vocis horribilis, repercussum aerem similes
echonizare coegit in uoces et crebris ictibus fumosas flamas emittens
uicinum aerem calida et estuanti rubricatione colorat et dum linguam
leuibus reuolutionibus trahit et retrahit, pluuialibus aspersionibus
letifera uenena diffundit. Iason autem intrepidus ad ordinatas
Medee se uertens protinus disciplinas, viridis lapidis anulum quem
susceperat a Medea in lumina draconis obiecit. Cuius fulgore stupefactus
draco cessauit flamas emittere et circumgirando caput et
collum huc illuc, uellut factus exanimis, fulgorem lapidis pre multa
stupefactione uitare contendit. Hic lapis reperitur in Yndia, ut
scripsit Ysidorus, quem nos smaragdum uulgariter appellamus.
Huius uirtus lapidis sine dubio talis est ut obiectus in lumina cuiuslibet
ueneniferi animalis, serpentis uel eius similis uel eius qui bufo in
Sicilia uulgariter nuncupatur, si eius aspectui cum aliquo fuste uel

Torna all'inizio