CAPITULUM SEXTUM.  
 DE SIMEA ET TESTUDINE.  
 Et est de eo qui affectat habere amicum; quo habito, 
nescit eum conseruare, donec amittat eum.  
Inquit rex Disles Sendebar suo philosopho: Intellexi verba 
tua que dixisti, quoniam oporteat hominem preseruare se, 
quando accidit ei aliquid a suo inimico. Nunc autem indica 
mihi quid melius est, aut bonum acquirere, aut bonum 
acquisitum conseruare. Sunt enim qui bonum querunt et 
illud inueniunt, sed nesciunt illud conseruare, donec illud 
amittunt et redduntur confusi, sicut remansit testudo confusa  
a symeo. Dixit rex: Quomodo fuit? Inquit philosophus: 
Dicitur quod, cum rex symeorum senuisset et suum 
vigorem ac eius virtutes amisisset, prodidit eum vnus ex 
famulorum suorum et ipsum expulit de suo regno, et regnauit 
ipse loco eius. Et fugiens symeus abiit ad littus maris in quo 
erant multe arbores ficuum. Et ascendens symeus ad ficam, 
comedebat de ficubus, et cum cecidisset vna ficus de manu |  
  |