Salimbene de Adam: Cronica

Pag 178


impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior celis factus. Tales
etiam requirit et vult alios esse secundum modum possibilitatis
humane, quia, ut dicitur Amos III: Non ambulabunt duo pariter,
nisi convenerit eis
. Ideo ipse Dominus dicit, Exo. XXII: Viri
sancti eritis michi
. Item Deutero. XVIII: Perfectus eris et
absque macula cum Domino Deo tuo
. Item Exo. XIX: Sacerdotes
qui accedunt ad Dominum sanctificentur, ne percutiat eos
. Item
Levit. XIX: Sancti estote, quia ego sanctus sum Dominus Deus
vester
. Item Levi. XX: Eritis sancti michi, quia sanctus ego sum
Dominus, et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei
. Item Deutero.
VII: Populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus
Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt
super terram
. Item Ys. LII: Mundamini qui fertis vasa Domini.
Verbum propositum potest dici specialiter sacerdotibus. De quibus
dicitur, I Macha. IIII, quod elegit Iudas sacerdotes sine macula,
habentes voluntatem in lege Dei, et mundaverunt sancta
. Generaliter
vero potest omnibus dici, quia corpora Christianorum appellantur
vasa et membra Christi et templum Spiritus Sancti.
De primo dicit Apostolus, ad Thessa. prima IIII: Sciat unusquisque
vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore,
non in passione desiderii, sicut et gentes que ignorant Deum
. De
quibus dicit Iacobus, ultimo: Epulati estis super terram et in luxuriis
enutristis corda vestra
. Item Apostolus, II ad Timotheum II,
dicit quod in magna domo non solum sunt vasa aurea et argentea,
sed et lignea et fictilia. Et quedam quidem in honorem, quedam autem
in contumeliam. Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem
sanctificatum et utile Domino, ad omne opus bonum paratum
.
Ista emundatio est a malis et perversis recedere et se in sanctitate
vite diligenter custodire. De primo dicit Zacha. II: O Syon,
fuge, que habitas apud filiam Babylonis
. Item Ys. XLVIII: Egredimini
de Babylone, fugite a Chaldeis
. Ideo dicit Seneca: «Magna
pars sanctitatis est hortatores insanie reliquisse». Item exemplum
de Arsenio, cui dictum est a Domino: «Arseni, fuge homines,
tace, et salvus eris». De secundo, Deutero. IIII: Custodi igitur
temet ipsum et animam tuam sollicite
. Item Prover. IIII: Omni
custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit
. Item Eccli.

Torna all'inizio