Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 175


uelociter Hector morti traderetur, nunquam Greci aduersus Troyanos
potuerunt preualere. Diligenter igitur sciscitatus est in
sue mentis archano qualiter incontinenti illud valeat perficere et
complere. Et dum meditaretur Achilles diligenter in hiis et Policenes
dux, qui ob amorem Achillis in Grecorum subsidium se contulerat,
sperans eciam quandam Achillis sororem ducere in uxorem,
qui a superiori India ualde diues aduenerat, dum inter turmas Hectori
obuiasset, Hector in ipsum irruens interfecit eundem, Achille
uidente. Achilles autem furibundus irruit in Hectorem, uindicare
Policenes necem intendens. Sed Hector quoddam iaculum cuius
ferrum erat in eius acumine ualde secans uibrauit uiriliter in Achillem,
et dum ipsum percussisset in inguine, graue sibi uulnus inflixit.
Achilles autem a bello uulneratus egreditur, sed uulnere ipso
ligato redit ad bellum, eo proposito quod Hectorem morti tradat,
eciam si eum exinde morti tradi contingat. Hector uero interim
in quendam Grecorum regem irruerat, ipsum ceperat, et captum conabatur
ipsum a turmis extrahere, scuto sibi suo post terga reiecto
ut habilius regem ipsum a turmis eripere potuisset. Quare pectus
suum discoopertum tunc gerebat in bello, scuti sui defensione
destitutus. Achilles dum persensit Hectorem ante pectus scuti
sui subsidium non habere, accepta quadam lancea ualde forti, non
aduertente Hectore, in ipsum irruit et letaliter uulnerauit in ventre
sic quod eum mortuum deiecit ab equo. Rex uero Menon statim,
ut uidit Hectorem mortuum, Achillem aggreditur, ipsum ab equo
deiecit, et letaliter uulnerat, sic quod sui Mirmidones eum quasi
mortuum ad sua deducunt in quodam scuto tentoria. Troyani
uero quasi deuicti campum deserunt, ciuitatem intrant, in quam
corpus Hectoris mortuum, Grecis non resistentibus, detulerunt.
[Incipit liber xxiius de sepulcro Hectoris et de Palamide
in imperatorem Grecorum assumpto. ]
Mortuo igitur Hectore et in ciuitate Troye eius corpore introducto,

Torna all'inizio