Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 69


Helena diebus illis mirabili speciositate uigebat, soror Castoris et
Pollucis regum, qui tunc in Cunestar ciuitate de eorum regno insimul
morabantur, educentes cum eis eorum neptem Hermionam,
natam ex Helenam supradicta. Troiani uero dum nauium ipsam inspicerent,
uiderunt eam ab eorum obuiacione flexo remige declinare
et ideo nec illi illos nec illi eos agnoscere potuerunt. Quare Troyani
naues, secundis uentis affla<n>tibus, salubri cursu diuertunt et
ueniunt in quandam insulam nomine Cythaream de districtu
Grecorum, que insula Citrius hodie a nauigantibus appellatur.
In hanc igitur insulam Cythaream nauibus Troyanis applicatis,
Troes eius desiderabiliter portum intrant, et anchoris in profundum
maris iniectis, duris funibus religant naues ipsas, et eis tuta statione
locatis, in scaphis eorum securis accessibus descendunt in terram.
Erat autem in hec insula Cytharea quoddam templum in honorem
Veneris ex antiquo constructum, mire pulchritudinis et diuiciis multum
plenum, cum habitatores prouinciarum circunadiacencium gentili
ritu in dictam Venerem, que tunc principaliter colebatur in
ipso, maximam fiduciam gererent et haberent et in veneracione
maxima annualia colerent eius festa, cum ibidem a dea ipsa sepius
responsa reciperent de petitis ab ea. Celebrabatur itaque diebus
illis in templo ipso tunc festum ipsius Veneris principale, propter
quod infiniti de finitimis partibus in illam insulam se contulerant
mulieres et viri ob eorum uota in templo ipso cum gaudio multo
soluenda. Quod postquam innotuit Paridi, in comitiua multorum
decenter ornatus accessit ad templum, et more Dardanico in templo
ipso simplici uulto in presentia populi tunc astantis ibidem deuotis
orationibus oblaciones suas in multa auri et argenti copia immensa
prodigalitate profudit. Fuerat enim Paris pulchritudine
multa decorus, omnes suos et etiam alios in forma precellens.
Quem ut aspexerunt astantes in templo, de eius pulchritudine mirati
sunt valde et de regiis apparatibus quibus ipse inclitus apparebat.
Quare sciscitandi feruore ipsum agnoscere gestiunt omnes astantes
- qui sint eius comites, vnde sint, et specialiter quis sit Paris. Tandem

Torna all'inizio