Velitatio  dicta est ultro citroque prob<r>orum obiectatio, ab  
exemplo velitaris pugnae. Plautus (Men. 778): “Nescio quid  
velitati estis inter vos.”  
 Veternosus  dicitur, qui gravi premitur somno. Cato veternosum  
hydropicum intellegi voluit, cum ait (inc. 5):  “Veternosus  
quam plurimum bibit, tam maxime sitit.”  
 Veteratores  callidi dicti a multa rerum agendarum vetustate.  
Gannius: “Mulieri non astutae facile veterator persuasit.”  
 Veterinam . bestiam iumentum Cato appellavit a vehendo.  
Opillus veterinam dici vult, quasi veterinam velut uterinam,  
quod ad ventrem onus religatum gerat.  
 Vitulans  laetans gaudio, ut pastu. Ennius (trag. 339): “Is  
habet coronam vitulans victoria.”  
 Viduertas  calamitas, dicta quod viduet bonis.  
 Vitiligo  in corpore hominis macula alba, quam Graeci aXcpov  
vocant, a quo nos album; sive a vitio dicta, etiamsi non  
laedit; sive a vitulo propter eius membranae candorem, qua  
nascitur involutus. Lucilius (1185): “Haec odiosa mihi vitiligo  
est. ‘num dolet?’ inquit.”  
 Vel  conligatio quidem est disiunctiva, sed non [ex] earum  
rerum, quae natura disiuncta sunt, in quibus aut coniunctione  
rectius utimur, ut: aut dies est aut nox, sed earum,  
quae non sunt contra, e quibus quae eligatur, nihil interest,  
ut Ennius (var. 4): “Vel tu dictator, vel equorum equitumque  
magister Esto vel consul.”  
 Vibices  plagae verberum in corpore humano, dictae quod  
vi fiunt. 
  |  
  |