Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 92


Babylonem non in Eius robore atque fortitudine, sed in sua edificatam
fuisse virtute asseruit. Unde merito statim ipse in amentiam
versus, de regno suo eiectus est. Atque per septem annos
cum bestiis agri ad instar ipsarum permansit degens. Postea vero
Deo volente ad sensum suum reversus, se seque per superbiam
errasse cognoscens, tandem honori predicto restituitur, atque
Regem Celi laudavit, glorificavit atque magnificavit, quia omnia
opera Eius vera, et vie Eius iudicia, et omnes ambulantes in superbia
potest humiliare. Ut possit igitur superbie lapsus precaveri,
omnem gloriam et honorem, regnum, virtutem, divitias,
sapientiam, prudentiam, et cetera omnia, ab Ipso te accepisse
non dubites, et ut brevius totum comprehendam, nullus omnino
Angelus in Celo, neque homo in terra exstitit, qui sine Eius
datione non solum aliquid, sed nec ipsum esse aliquando, habere
potuerit. Ipse namque solus Deus a Se habet quidquid habet;
qui a Se, et non ab alio est. Veniat denique ad memoriam David
sanctus Rex, eiusque imitator fieri studeas, qui dum Israeliticum
regnum sine ulla contraditione possideret, in cunctis se tamen
despicit, suisque in oculis humilem esse confitetur, dum coram
arca Domini saltando diceret: "Ludam, et vilior fiam, plusquam
factus sum; et ero humilis in oculis meis". Constat itaque, quia
dum Rex David se primum conspicit per humilitatem, a Deo
quippe magnus estimatur, atque in regno, quo exaltatus fuerat,
magis meruit confirmari. Sic etiam Constantinus Imperator, dum
post baptismatis perceptionem per universum imperaret orbem,
tante subiectionis erga Deum exstitit, ut eius non desereret imperium,
et idcirco cum David de regno ad Regnum, et imperio ad Imperium
Celeste meruit transferri, ad quod videlicet
Regnum et Imperium suo tempore et tu transferaris cum eisdem
regnaturus, prestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre
et Spiritu Sancto vivit, et regnat in secula seculorum. Amen.

Torna all'inizio