Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 111


instituit, iussitque ut universa curie negotia deinceps ad eum principaliter
referrentur. Nec multo post cum eum archiepiscopus
Salernitanus subdiaconum ordinasset, missi sunt qui canonicis
Panormitanis diceren[t regem ac re]ginam precibus eo[rum quas
sepe] porrexerant exauditis, liberam eis concedere potestatem ut
ecclesie sue pastorem eligerent, et ad palatium venientes, quem
sibi putarent ydoneum, iuxta consuetudinem, in curia nominarent.
XXXVI. De consuetudine Panormitane ecclesie.
At illi, nulla super hoc inter eos, quod raro contingit, oborta
controversia, concordes atque unanimes cancellarium elegerunt,
gaudente populo, et quod actum fuerat adprobante Willelmo
Papiensi, Romane Ecclesie cardinali, qui Panormum nuper
venerat in Gallias transiturus.
XXXVII. De ordinatione curie.
Itaque .IIas. regni maximas dignitates adeptus, totius curie post
reginam onus et honorem suscepit. Domui vero sue prefecit
Odonem Quarrellum Carnotensem canonicum, qui remanendi

1



5




10




15

Torna all'inizio