| ALEXANDER episcopus servus servorum Dei. Venerabili fratris
 Frequentinensi episcopo et dilecto filio abbati Sancte Sophie,
 salutem et apostolicam benedictionem. Ex transmissa conquestione
 dilecti filii nostri abbatis Sancti Vincentii [.....]
 accepimus quod abbatissa monasterii Sancti Victorini de Benevento
 ei redditus consuetos non solvit et inobediens esse penitus et rebellis
 presumit. Unde quoniam non decet quemquam iure suo
 fraudare, discreptioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus
 prefatam abbatissam moneatis et, auctoritate nostra, si opus
 fuerit, cogatis, ut prescripto abbati constitutos et consuetos redditus
 solvat, et obedientiam et reverentiam inpendat, sicut hec, que
 eam precesserunt, inpendisse noscuntur, aut in presentia vestra
 plenam super his iustitiam non differat exibere. Datum Tusculani,
 .III.idus augusti.
 DE PINNE IN LAURETO, CUM ECCLESIA SANCTE MARIE.
 IN Dei nomine. Scripsi libellum de conveniencia, qualiter ego
 Iohannes, abbas ex monasterio Sancti Vincencii, quod situm est
 | 
 |