Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 344


quae adhuc in vassallo vestro viget erga magnificentiam
vestram. Plusquam unquam credite
verbo, non vestibus, et probate facta, non habitum.
Ecce, mi domine rex, capto tali soldano,
qui se vobiscum foedere colligare credebat, et
cui adventus vester nimium placuit, plusquam
centum milia equitum arabum contra vos ad
duas dietas de prope sunt exercitualiter congregati,
et opinantes vos omnes in primo insultu
illico absorbere, deliberaverunt in parasceve seguentis
haebdomadae castra vestra hora noctis
invadere. Credo firmiter vos eis non posse resistere,
quamquam bella non in multitudine, sed
in virtute divina consistant: est enim sine numero,
velut arena maris, equitum multitudo. Equas
tantum insident, aut ronzinos, nulla fere, praeter
arcus, arma gestantes; verum quamplures deferunt
lanceas, nostris de Catalonia omnino dissimiles,
et qui melius est armatus, gestat frustrum
corii camelini, aut bovini, ante pectus,
et super spatulas".
Tunc rex Aragonum ex dictis verbis stuporem
emittens in animo ait illi: "Est ne verum quod
dicis? Dic, amice, nobis, qualiter sunt per agmina
stabiliti, qualiter catervati incedant, aut quo
ducatu regantur?" Judaeus respondit: "Centum
Arabes unam sequuntur banneriam, sive pennonem;
sicque vadit totus exercitus stabilitus,
et habent singuli centum milites tale signum;
postmodum vero decem pennones per mille equites
habent vexillum, differens a primo longitudine
et latitudine, sub cujus ducatu decem
banneriae praedictae reguntur, et vocatur vexillum
millenarium; deinde decem millenarii reguntur
sub majore vexillo, quod vix potest manus
et humerus fortis a nobis substinere; et
sic omnis venentium contra vos multitudo Arabum
est disposita, et processionaliter ordinata,
praecedentibus semper pennoniferis, vexilliferis,
ordine suo, juxta numerum dignitatum".
Ait Rex: "Qui praecedunt pugiles, et qui sequuntur,
est ne inter eos ordo, ut praemittantur
fortiores, et magis armis experti, aut nobiliores,
et exercitus praesidentes?" Respondit Judaeus:
"Domine, ordo est talis, quod omnes minores,
et qui minus habentur in praetio, quos
vocamus in Catalonia servientes, semper praecedunt,
sequendo tamen bannerium et millenarium
suum admirati; postmodum, et proceres,
duces, et rectores, et domini multitudinis
subsequuntur agminibus, ut praedixi, per numerum
taliter ordinatis". Ait iterum Rex Hebraeo:
"Quia videmus contratam planam absque collium
eminentia in armorum vastitate jacentem, dic
nobis, an tota sicut se oculis exhibet, sit adeo
plana, quod ad nos per apertos campos, sine
observationis obice, possit tanta multitudo venire?
An de loco isto usque ad eos sint montes
aliqui, aut aquosa palus, aut jugera nemorosa,
vel aliquis passus, ita quod venientibus hostibus
possit via praecludi, ne tam libere ad castra

Torna all'inizio