Salimbene de Adam: Cronica

Pag 172


super contritione Ioseph. Ideo Dominus ostendit ibi hoc se pro
malo habere, dicens: Quapropter detestor ego superbiam Iacob
et domos eius odi
.
Nota quod in aliqua religione aliquando erunt homines qui
in seculo fuerunt nobiles, divites et potentes, in religione vero
sunt antiqui et quo ad etatem et quo ad Ordinis ingressum, sunt
etiam, quod melius est, spirituales et contemplativi et Deo devoti
et amabiles fratribus, sunt etiam prediti sapientia et doctrina,
litteraturam et linguam disertam et naturalem sensum habentes
nec non et mores honestos. Et tamen talibus aliquis preficietur prelatus
qui natus erit ex genere non satis claro et in omnibus que
supra dicta sunt insufficiens et inutilis erit, et ad tantam superbiam
et stultitiam devolvetur, quod elevabitur cor eius in superbiam
super fratres suos
, neminem reverendo. Omnibus enim in singulari
numero dicet «tu». Quod non nisi V rationibus conceditur ut
dicatur. Primo, ratione excellentie, sicut soliti sumus dicere
Deo: Tu es Deus, qui facis mirabilia, et tu solus altissimus super
omnem terram
. Secundo, ratione ydiomatis, sicut faciunt illi
de Apulia et Sicilia et Romani, qui imperatori et summo pontifici
dicunt «tu». Et tamen appellant eum dominum dicentes:
«Tu messor». Tertio, ratione iuventutis. Congruum enim et
conveniens est ut uni gartioni dicatur «tu», eó quod puer et iuvenis
sit. Sed Lombardi non solum uni puero, verum etiam uni galline et uni
mirilego dicunt «vos», et etiam uni ligno. Quarto,
ratione detestationis peccati alicuius, sicut interdum a prelato
dicitur uni seni: «Ecce tu, miser, nunquam corriges vitam tuam
nec emendabis te, sed ubique relinques signa stultitie tue». Sic
Daniel dixit Babylonico seni, Dan. XIII: Inveterate dierum malorum,
nunc venerunt peccata tua
et cet. Quinto et ultimo, ratione
familiaritatis et amicitie, sicut de Deo et de Moyse legitur, Exo.
XXXIII: Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem,
sicut loqui solet homo ad amicum suum
. Hoc est etiam quod de
Moyse Dominus dicit, Numeri XII: Ore enim ad os loquor ei,
et palam, non per enigmata et figuras, Dominum videt
. Sic etiam
dicit amicus amico, quando habet aliquem intimum et familiarem,
quem diligit et de quo multum confidit: «Tu es quem diligit anima

Torna all'inizio