Desiderius abbas Casinensis: Dialogi de miraculis Sancti Benedicti

Pag 1117


exciderunt memoria, tum quia occupatus regimine vel ea, quae scribo, discutere ipse non
possum, pauca tamen de pluribus ad aedificationem audientium mandare curabo memoriae.
Nam si omnia, quae vel ipse vidi vel quae michi relata fuere, per ordinem referre
velim, dies me, ut aestimo, antequam sermo, deficiet. Et haec non tam fretus ingenio
quam, quia res omissa videbatur, scribere sum aggressus, metuens, ne, sicut hactenus,
ita etiam amodo scriptorum neglegentia derelicta, a memoria elapsa oblivioni traderentur.
Insuper etiam rogatus a fratribus et praecipue a te, frater Theophile levita karissime, ut
cuncta vel audita vel visa memoratu digna tuis eorumque auribus studiose fideliterque
referre deberem, rusticano licet stilo, tam devotae atque sedulae studui parere petitioni,
omnipotentem Dominum deprecans, ut, qui servis suis gratiam tribuit ad virtutes et mirabilia
facienda, michi quoque sermonem non deneget, quatinus ea digne ac fideliter ad
multorum profectum valeam enarrare.
Theophilus: Ego quidem non solum ea, quae in hoc Casinensi coenobio miracula
Domino largiente patrata sunt, nosse desidero, verum etiam ea, quae in aliis partibus his
vicinis temporibus Christus dominus per servos suos dignatus est operari, si qua nosti,
michi haec audire sitienti te, quaeso, narrare ne pigeat. Et haec iccirco te maxime scribere
rogo, quia plerosque magis virtutum exemplis quam exhortationum verbis ad exercitium
boni operis ac ad amorem patriae caelestis accendendos esse non dubito.
Desiderius: Primum equidem voluntati tuae favens ea, quae in hoc nostro coenobio
facta sunt, duobus comprehendam libellis, dein cetera, quae ex aliis partibus vel audisse
vel vidisse me contigit, aliis duobus libellis concludere comite vita studebo. Et ut
omnem dubitationis scrupulum legentibus auferam, per singula quaeque personas, a quibus
haec michi sunt relata, subnectam, melius esse deputans ex toto silere quam aliquid
falsum mendosumve narrare.
Theophilus: Cum scriptura dicat: "Os, quod mentitur, occidit animam", quare beatus
Paulus una cum Sila carceris custodiae mancipatus Romanum se esse asseruit, cum non
Romanum eum, sed Iudeum fuisse luce clarius constet?
Desiderius: Absit hoc a fidelium cordibus, ut veritatis praedicator doctorque gentium
mendacium in aliquo incurrisse credatur. Beatus enim Paulus et Romanus erat et Romanus
non erat. Romanus non erat, quia ex Romana urbe oriundus non fuerat. Romanus
vero erat, quia omnis Iudaica plebs ut universus pene orbis sub Romani tunc temporis
imperii dicione degebat; vel etiam propterea, quia Romanus interpretatur excelsus, congruentissime
iustissimeque se Romanum potuit appellare, quia se excelsum esse nullatenus
hesitabat, sicut ipse dicit: "Nostra autem conversatio in caelis est".
Theophilus: Fateor, valde michi sunt grata, quae dicis; sed ea, quaeso, quae promiseras,
narrare iam incipe.

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio