Salimbene de Adam: Cronica

Pag 905


Quod supradictus Brixiensis fuit ludibriose tractatus a pueris post mortem
ipsius.
Porro pueri istum miserrimum nudaverunt et ligaverunt torques
ligneas ad pedes eius et traxerunt eum per totam civitatem,
ita nudum per vicos et plateas, ut omnibus ludibrio esset et
causa derisionis. Et, mirabile dictu, non fuerunt instructi ab
aliquo ut facerent ita, nec fuit aliquis qui ex hoc reprehenderet
eos, quod facerent male. Cum autem pervenissent ad hospitale
Sancti Antonii, fatigati tedio et labore, volebant ligare miserabile
istud cadaver ad caudam plaustri cuiusdam bubulci qui casu
per viam illam cum bobus currum ducebat. Cum autem vellet
prohibere ne facerent hoc, subito insurrexerunt pueri supra rusticum
illum et eum graviter percusserunt. Et sic postea permisit
bubulcus ut pueri facerent quicquid vellent. Egressi sunt igitur
de civitate per portam Sancti Stephani et precipitaverunt eum
de ponte in glaream Crustunii fluminis vel torentis. Et descendentes
ad eum congregaverunt ad eum magnum acervum lapidum,
cum clamore dicentes: «Fames et avaritia tua tecum in
infernum descendant cum miseria tua pariter usque in eternum
et ultra!». Et inde continuo exivit proverbium ut personis miserabilibus
diceretur a multis: «Cavete vobis ne furorem puerorum
propter vestram miseriam incurratis». Et nota quod pueri sunt
liberales, et senes sunt tenaces. Ideo dixit Seneca: «Monstro similis
est senilis avaritia. Quid enim stultius quam cum deficiente
via augere viaticum?». Inde et Marcialis Cecus:
Miramur iuvenes largos vetulosque tenaces,
illis cum multum, his breve restet iter.
Quod in monasterio sancti Prosperi de Regio hoc anno facta est magna
turbatio.
De Reginis dicendum. Item, millesimo supraposito, facta est
magna turbatio in monasterio Sancti Prosperi de Regio occasione
guerrarum. Et erat tunc temporis XVII abbas dominus Guillielmus

Torna all'inizio