Salimbene de Adam: Cronica

Pag 423


habetur III Reg. X. Et in XII panibus qui super mensam,
que in tabernaculo coram Domino stabat, diebus Sabbatorum
calidi ponebantur. De quibus habetur Exo. XXV et in fine libri.
Item in XII principibus qui ex precepto Domini missi sunt ad
explorandam terram, de quibus habetur Numeri XIII.
Quod Barnabas et Paulus XII apostolis additi sunt, sicut in Veteri Testamento
fuerat prefiguratum.
Item de figura LXXII discipulorum.
Quod autem XII apostolis duo superadditi sunt, scilicet Barnabas
et Paulus, de quibus habetur, Act. XIII: Ministrantibus
autem illis Domino et ieiunantibus dixit Spiritus Sanctus: Segregate
michi Barnabam et Saulum in opus quo assumpsi eos, totum
prefiguratum fuerat in Veteri Testamento, quando Iacob patriarcha,
qui XII filios habebat, dixit Ioseph filio suo, Gen. XLVIII:
Duo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Egypti antequam huc venirem
ad te, mei erunt. Effraym et Manasses sicut Ruben et Symeon
deputabuntur michi. Reliquos autem, quos genueris post eos, tui erunt
et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis. Item
in Moyse et Aaron prefigurati fuerunt, quia, sicut illi duo fratres
eduxerunt synagogam de Egypto, sic Barnabas et Saulus gentilitatem
extra ydolatriam eduxerunt, ut in terram promissionis inducerent,
scilicet catholice fidei credere facerent et Romane Ecclesie
incorporarent, ydolorum superstitiositate relicta. Talis est
expositio abbatis Ioachym.
Porro quod dicit beatus Lucas, X: Post hec designavit Dominus
et alios LXX duos, a misterio non vacat. Fuerunt enim et isti
prefigurati in Exo. XV, ubi dicitur quod filii Israel venerunt in
Helym, ubi erant XII fontes aquarum et LXX palme. Item Numeri
XI, ubi Dominus dixit ad Moysen: Congrega michi LXX
viros de senioribus, quos nosti quod senes sint ac magistri, et duces
eos ad hostium tabernaculi federis faciesque stare tecum, ut descendam
et loquar tibi et auferam de spiritu tuo tradamque eis, ut
sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris.

Torna all'inizio