Dominicus Bandinus: Liber Inferni

Pag 54


quem adiurantur, nec iustis, quorum voce torquentur, c.79r.a
mentiri possunt. Ideoque sepe maximis ullulatibus
editis, verberari se et ardere proclamant1. Require
in eodem li. c. XIX. Boni autem, hoc est iusti
prout scribitur non modo in Libris sacris, verum, prout
scribit Hermes Tremegistus in li. de Verbo eterno
et Asclepius, auditor eius ab incursionibus demonum
tuti sunt. Scripsit enim Hermes: " Pius homo neque
demoni neque fato subiacet" . Et Ieronimus, in preallegata
Vita beati Antonii: " Experto, inquit, credite: pertimescit
Sathanas recte viventem; nequit enim teterrimus
coluber, ex precepto Domini, nocere bonis sub quorum
vult eum iacere vestigiis. Ipse enim dixit: ‘Ecce, dedi
vobis potestatem calcare serpentes et scorpiones et vos
posui super virtutem inimicam’" . Quia ergo non possunt
demones bonos ledere eos temptando, sequitur ut
ipsos Dei gracia auferant ne possint eorum nequicia cohercere.
Require in eodem li. c. XXXI.

1



5




10




15


Torna all'inizio