Bernardus Magister: Multiplices epistole que diversis et variis negotiis utiliter possunt accomodari

Pag 33


EXORDIUM
2 Manifestum esse cognoscitur, nos scilicet omnibus qui se nostre amicitie applicuerunt, maximum adiutorium et consilium iugiter contulisse, et ob nostram culpam neminem perdidisse. 3 Universis omnium regnorum finibus satis compertum esse cognoscitur, quod scilicet omnibus qui se nobis iungere voluerunt, et conveniens et continuum auxilium tribuimus, et adhuc aliquem sub nostri culpa nullatenus perdidimus.
EXORDIUM
4 Ubique terrarum certum esse nullatenus dubitatur, cunctis videlicet qui nostram societatem habere voluerunt, nos iugiter adeo subvenisse, quod a nobis cupierunt se nullatenus separare.
velEXORDIUM
5Quod autem pro nobis plurima incommoda sustinuistis, et magne subiectionis famulatum pacis atque belli tempore nobis exhibuistis, non negamus siquidem set verum esse modis omnibus confirmamus.
velEXORDIUM
6 De eo vero quod pro nobis multa incomoda passi fueritis, et magnum famulatum nobis domi et militie contuleritis, nos testes esse nullatenus dubitetis.
EXORDIUM
7 Quod vos nostri causa odii, plurima passos incommoda nuntiastis, noveritis equidem nos acriter dolere, et nobis facta imputare.
NARRATIO
8 Exinde est quod ad vos taliter venire disposuimus, quod de Motinensibus vestris immo nostris inimicis dignam ultionem pro voluntate vestra recipiemus.

Torna all'inizio