Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 191


uiuere non affectet. Palamidem igitur studiose querit inter
acies bellatorum, Palamidem inuenit contra regem Sarpedonem
uiriliter preliantem. Rex enim Sarpedon Palamidem inuaserat, et
dum ipsum interficere conaretur, Palamides in ipsum regem Sarpedonem
furibunde irruit ense nudo, cum quo sic grauiter uulnerauit
ipsum in femore quod femur eius diuisit ab inguine. Et statim
rex Sarpedon cecidit interfectus. Paris autem, uidens tam graue
mortalitatis exitium quod Palamides in Troyanos sic crudeliter
committebat, adeo quod iam eos ad fugam de necessitate compulerat
in multis dispendiis occisorum, tenso arcu suo in suorum fortitudine
brachiorum, Palamidem acutis aspectibus intuendo in quo loco sue
persone posset ipsum letaliter magis offendere, quadam in ipsum
venenata emissa sagitta, transiens ipsum protinus interfecit. Quare Palamides
preceps mortuus peruenit in terram.
Exclamant Greci, anxiantur, et dolent in tanti morte ducis eorum.
Et stupefacti illico campum deserunt, et fuge precipiti se committunt,
et usque ad eorum castra fugiendo perueniunt. Quos Troyani in
ore gladii letaliter persequntur. Sed Greci ante eorum tentoria
se uertunt hostiliter contra Troyanos in uirtute nimium belllicosa, et
opponentes se eis resistunt uiriliter contra eos. Troyani uero resistenciam
attendentes illico ibidem descendunt ab equis, et durum
contra Grecos iniere certamen, sic pedes uiriliter contra eos insistentes
quod, irruentibus eis in eorum tentoriis, tentoria ipsa exponunt
ad predam. Multa ex eis argentea uasa diripiunt et multa
auri et argenti copiam, quam in repositoriis inuenerunt eorum.
Tunc Paris et Troilus ad litus maris adueniunt cum xxx milibus
pugnatorum, qui statim mandant in Grecorum naues ignem inmitti.
Nec mora, multa in multis Grecorum nauibus incendia
submittuntur. Vnde uicinus aer eorum nigrescit ex fumo, qui
protinus incalescit, dum incendia ipsa in maiores flammas eructant
crepitantibus in fauillis. Illuminatur igitur aer ex splendore
flammarum, et loca eis uicina relucescunt, sic quod flamme

Torna all'inizio