et tamen deficit quandoque ex aliquo impedimento. Et similiter est de spe; unde 
etiam ipsa inclinationis naturae certitudo dicitur spes, ut patet Rom. 4, 18: 
«Qui contra spem in spem credidit». 
Et similiter dicendum ad tertium. 
Ad quartum dicendum, quod quamdiu in hac vita sumus, potest esse accidentale 
impedimentum ne spes, quae de se certitudinem habet, suum finem consequatur; 
et ideo nunc cum spe adiungitur timor separationis; sed in futuro, quando 
non poterit esse accidentale impedimentum, tunc non erit timor separationis, 
neque etiam spes; quia quod sperabatur, tunc habebitur. 
Ad quintum dicendum, quod licet nesciam utrum finaliter habiturus sim caritatem, 
tamen scio quod caritas et merita quae in proposito habeo, ad vitam aeternam 
certitudinaliter perducunt. 
Ex praedictis patet quod certitudo spei et fidei in quatuor differunt. Primo in 
hoc quod certitudo fidei est intellectus, certitudo autem spei est affectus. 
Secundo, quia certitudo fidei non potest deficere; sed certitudo spei per accidens 
deficit. Tertio, quia certitudo fidei est de complexo; certitudo autem spei 
est de incomplexo, quod est appetitus obiectum. Quarto, quia certitudini fidei 
opponitur dubitatio; certitudini autem spei opponitur diffidentia vel haesitatio. 
Ideo sciendum est, quod certitudo spei, quantum ad inclinationem habitus, est 
maior in habente spem formatam, etiam praescito ad mortem, quam in praedestinato 
habente spem informem; sed inquantum includit certitudinem quae est ex 
Dei ordinatione, et ex meritis quae sunt in proposito, est aequalis in utroque. 
ARTICULUS 5 
Utrum in Christo fuerit spes 
Ad quintum sic proceditur. 
1. VIDETUR quod in Christo fuerit spes. Ps. 30, 1: «In te Domine speravi»; et 
exponitur in persona Christi. Ergo habuit spem. 
2. Praeterea, deerat ei aliquid ad beatitudinem, scilicet gloria corporis. Ergo 
potuit illam sperare, cum spes sit expectatio beatitudinis. 
SED CONTRA, spes est de non visis, Rom. 8. Sed Christus videbat bona aeterna, 
quorum est spes. Ergo non habuit spem. 
Quaestiuncula II 
1. Ulterius. VIDETUR quod Angeli et animae sanctorum spem habeant. Angelis 
enim accrescit gaudium ex salute illorum quos custodiunt: Luc. 15, 10: 
«Gaudium est Angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente»; et similiter 
etiam sancti gaudent de bonis aliorum, quae quotidie fiunt. Ergo habent aliquid 
quod sperent.
  |  
  |