Lanfrancus Ticinensis: In omnes epistulas Pauli commentarii, cum glossula interiecta

Pag 274


37. AMBROS. Sed conclusit . Conclusio eorum erat,
timor unius Dei.
38. LANFR. Sed conclusit Scriptura . Conclusit lex
omnia sub peccato, vel quia perfecte nullum malum
liberavit a peccato, vel quia tamen difficilis data est,
ut cum impleri non posset, praevaricatores omnes
constitueret.
39. Conclusi in eam fidem . Conclusi, id est, constrincti
timore velut servi eramus, in expectatione
ejus fidei, quae revelanda erat in adventu Christi.
40. Omnes enim filii Dei . Probat quia non sumus
servi sub paedagogo lege; nam liberi, id est, filii
estis, quia Christum induistis, id est ejus opera facitis.
Omnes enim baptizati Christum induunt; sed
vos estis baptizati. Ergo Christum induistis. Item,
quod omnes baptizati Christum induunt; nullus
enim excipitur, et hoc est, non Judaeus , scilicet exceptus,
neque Graecus , etc. Ergo qui baptizati estis,
Christum induistis, hoc est, omnes enim vos unum estis .
41. AUGUST. ( ibid. ) Omnes enim filii . Quod autem
dicit Dei filios esse per fidem, quia induerunt Christum
quicunque in Christo baptizati sunt, ad hoc
valet ne gentes de se desperarent, qui non custodiebantur
sub paedagogo.
42. AMBROS. Non est Judaeus . Differentia ista vel
gentium, vel conditionis, vel sexus, jam quidem ablata
est ab unitate fidei, sed manet in conversatione
morali.
43. AUGUST. ( ibid. ) Omnes enim vos . In quantum
enim fideles sunt omnes, unum sunt in Christo Jesu.
Etsi hoc fides facit, per quam in hac vita juste ambulatur,
quanto perfectius atque cumulatius id spes
ipsa factura est, cum videbimus facie ad faciem.
44. ( ibid. ) Si autem vos Christi . Si autem ut hic
subdistinguatur, et subaudiatur: Vos unum estis
in Christo Jesu
; ac deinde inferatur: Ergo Abrahae
semen estis
.
45. ( ibid. ) Ergo Abrahae semen . Hic ostendit unum
semen Christum, non tantum ipsum Mediatorem intelligendum
esse, sed etiam Ecclesiam, cujus ille
corporis caput est.
46. AMBROS. Ergo semen . Si unum est semen

Torna all'inizio