sicut sanitas est summum bonum totius corporis, ut dicit. Unde sicut 
propter sanitatem totius corporis negligitur bonum unius membri, quod 
interdum etiam preciditur, ita propter pacem civitatis debet negligi bonum 
unius particularis hominis. Item Tullius in  Invectiva contra Salustium  
«Quantum quisque rei publice studuit tantum michi aut amicus aut adversarius 
fuit». Item idem in libro I  De officiis  «Qui rem publicam professi 
sunt, duo precepta Platonis teneant: unum quod utilitatem civium sic 
tueantur ut, quicquid agant, ad eam referant obliti commodorum suorum; 
alterum ut totum corpus rei publice curent ne, dum aliquam partem 
tuentur, reliquas deserant». Item idem in libro  Invectionum  «Patria 
michi vita mea multo carior est». 
Quantum ad secundum dicitur de Onia summo sacerdote et viro 
perfecto, II  Mach. 4[,4-6], quod «ad regem se contulit non ut civium 
accusator sed comunem utilitatem apud semet ipsum universe multitudinis 
considerans. Videbat enim sine regali providentia impossibile esse 
pacem rebus dari nec Symonem posse cessare a stultitia sua». Item  Io . 
11[,50] dixit ille Cayphas, quem beatus Iohannes asserit prophetasse, 
«Expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens 
pereat». 
Quantum ad tertium dicit beatus Augustinus in  Regula , exponens 
illud I  Cor . 13[,5] «Caritas non querit que sua sunt», quod hoc sic 
est intelligendum «quia caritas comunia propriis anteponit»; et subdit 
«Unde quanto magis comunia quam propria vestra curaveritis tanto magis 
vos proficere noveritis». Item in libro XIX  De civitate Dei  «Tantum est 
bonum pacis ut etiam in rebus terrenis atque mortalibus nichil gratius 
soleat audiri, nichil desiderabilius concupisci, nichil postremo possit melius 
inveniri». 
Quantum ad quartum dicitur 23, q.1,  Nolite , et est Augustini  Ad 
Bonefacium , «Esto bellando pacificus ut eos, quos expugnas, ad pacis 
utilitatem vincendo perducas». Item 23, q. ultima, c.  Tributum  «De 
exterioribus ecclesie, quod constitutum antiquitus est, pro pace et quiete, 
qua nos tueri et defensare debent, imperatoribus persolvendum est».
  |  
  |