IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 31  
 DIVISIO TEXTUS  
Ostenso quod peccatum originale est, et quid sit, hic prosequitur quasdam conditiones  
ipsius; et dividitur in partes tres: in prima determinat de peccato originali  
quantum ad eius principium, ostendens quomodo traducatur; in secunda  
determinat de eo quantum ad eius terminum, ostendens quomodo per baptismum  
remittatur, 32 dist.: «Quoniam supra dictum est, originale peccatum esse  
vitium concupiscentiae... superest investigare quomodo in baptismo dimittatur»;  
in tertia determinat de eo quantum ad eius numerum, inquirens, an sit  
unum, vel plura, dist. 33, ibi: «Praedictis adiiciendum videtur an peccata praecedentium  
patrum ad parvulus transeant».  
Prima dividitur in duas: in prima ostendit modum quo peccatum originale traducitur;  
in secunda movet contra hoc quamdam dubitationem, ibi: «Sed ad hoc  
opponitur hoc modo». Prima dividitur in duas: in prima determinat modum quo  
peccatum originale in nos pervenit; in secunda ex ipso modo concludit rationem  
nominis, ibi: «Iam ostensum est quid sit originale peccatum». Prima dividitur  
in tres: in prima movet quaestionem, utrum scilicet peccatum originale  
per traductionem carnis in nos deveniat; in secunda excludit sententiam illorum  
qui per traductionem animae peccatum originale in nos devenire dicebant,  
ibi: «Putavere quidam, secundum animam trahi peccatum originale»; in tertia  
ostendit qualiter secundum traductionem carnis originale peccatum traducatur,  
ibi: «Est enim peccatum originale, ut supra diximus, concupiscentia, non quidem  
actus, sed vitium». Et dividitur in partes tres: in prima ostendit quod propter  
foeditatem quae est in carne, cum traductione carnis simul culpa vel poena  
traducitur; in secunda inquirit de illa foeditate quid sit, utrum scilicet culpa,  
vel poena, ibi: «Hic quaeri solet, utrum causa peccati originalis... culpa sit, vel  
poena, sive aliquid aliud»; in tertia ostendit quomodo illi qui ab hac foeditate  
purgati sunt, peccatum originale transmittere possunt, ibi: «Ne autem miremur,  
et intellectu turbemur... diversarum similitudinum inductione id posse fieri insinuat  
Augustinus». 
  |  
  |