Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 86


regno fuisse qui tantum a suis regnicolis amaretur. Deyfebus,
secundus filius regis Priami, et, sequens, Helenus, eius frater, ita
fuerunt vnius forme et similitudinis coequales quod nulla discrepancia
erat in illis. Vix enim vnus ab alio dignosci poterat,
siquis eos subito inspexisset. Eorum enim forma proprie talis erat
qualis erat eorum regis Priami genitoris. Illa enim sola eos tres
dissimilitudo distinxit quod rex Priamus erat etate prouectus et illi
duo iuuentutis gloria pubescebant. Item illorum duorum alter,
videlicet Deyfebus, in armorum multa strennuitate vigebat, et alius,
scilicet Helenus, multis erat edoctus liberalium arcium disciplinis.
Troylus uero, licet fuerit corpore magnus, magis fuit tamen corde
magnanimus, animosus multum sed multam habuit in sua animositate
temperiem, dilectus plurimum a puellis, cum ipse aliqualem
eruando modestiam delectaretur in illis. In viribus uero et strennuitate
bellandi uel fuit alius Hector uel secundus ab ipso. In toto
eciam regno Troye iuuenis nullus fuit tantis uiribus nec tanta audacia
gloriosus. Paris uero fuit pulchritudine multa venustus, flauus
coma ita quod tota eius cesaries nitorem aureum presentaret,
arcus magisterio excellenter edoctus et in uirtute venandi, multa
fuit in armorum strennuitate securus et rigidus miles in bellis.
Heneas autem fuit grossus pectore, paruus uero corpore, mirabiliter
discretus in factis et temperatus in dictis. Eloquentia multa refulsit,
sanis consiliis satis plenus, mirabiliter sapiens, et multa litteratura
peritus. Vultum habuit multa alacritate iocundum, dum
eius oculi essent uarii et multa speciositate fulgentes. Inter alios
Troye maiores nullus extitit qui tantarum rerum immobilium possessionibus
habundaret, locuples in castris et diues in uillis.
Anthenor autem fuit longus et gracilis, multis habundans sermonibus
sed discretus. Vir fuit industrie maxime, circumspectus
multum, a rege Priamo affectuose dilectus, et cum se prestabat
occasio, iocose multum suos socios deridebat. Absolute tamen erat
omni grauitate maturus. Pollidamas uero, ipsius Anthenoris
filius, iuuenis speciosus, multa fuit strennuitate conspicuus, laudandus
moribus, corpore longus et gracilis, sicut pater, sed parum fusco
colore respersus. Multum fuit hic fortis in uiribus et ualde potens
in armis; ad irascendum tamen velox sed moderamine multo

Torna all'inizio