EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI DE SIGNIFICATIONE  
VERBORUM. 
 Augustus  locus sanctus ab avium gestu, id est quia ab avibus  
significatus est, sic dictus: sive ab avium gustatu, quia  
aves pastae id ratum fecerunt. 
 Augur  ab avibus gerendoque dictus, quia per eum avium  
gestus edicitur; sive ab avium garritu, unde et augurium. 
 Auspicium  ab ave spicienda. Nam quod nos cum praepositione 
dicimus aspicio, apud veteres sine praepositione  
spicio dicebatur. 
 Adfectare  est pronum animum ad faciendum habere. 
 Armillum  vas vinarium in sacris dictum, quod armo, id est  
humero, deportetur. 
 Aerarii tribuni  a tribuendo aere sunt appellati. Aerarium  
sane populus Romanus in aede Saturni habuit. 
 Apricum  locum a sole apertum a Graeco vocabulo phrike 
appellatum, quasi aphrikes, id est sine horrore, videlicet frigoris,  
unde etiam putatur et Africa appellari. 
 Amoena  dicta sunt loca, quae ad se amanda alliciant, id  
est trahant. 
 Adfecta  femina vel in bonam partem dicitur, velut honorata,  
vel in malam, quasi ad extremum periculum adducta. 
 Aquagium  quasi aquae agium, id est aquae ductus appellatur. 
 Aquaelicium  dicitur, cum aqua pluvialis remediis quibusdam  
elicitur, ut quondam, si creditur, manali lapide in urbem  
ducto. 
 Aqua  dicitur, a qua iuvamur.
  |  
  |