| tuam consortem accipies, et nullo tempore uite tue me deserere
 aliqua machinacione presumes. " Ad quod Iason, deuoto uultu se
 offerens et ymagine corporaliter manu tacta, Medee seruare singula
 et adimplere predicta iurauit.
 Sed O deceptiua viri falacia! Dic, Iason, quid tibi Medea demum
 fecisse plus potuit, que, sui decoris omni honore posposito,
 tibisuum corpus et spiritus unanimiter tradidit, solius promissionis
 tue potius lapsa fide, non attendens sue nobilitatis insignia
 nec sue magnalia regie dignitatis aduertens, cum tui amoris causa
 seipsam hereditario septro priuauerit, et senem patrem irreuerenda
 reliquerit, thesauri sui cumulo spoliatum, et paternas sedes deserens
 propter te elegit exilium, preponendo natalis soli dulcedini prouincias
 alienas? Nonne teipsum a mortis interitu saluauit incolumem
 et perpetui uituperii labe detraxit, qui saltem si sospes a casu discriminis
 euasisses, aureo uellere non quesito, redire in Thesaliam
 pro pudoris angustia audacia tibi secuta non erat? Destituit enim
 seipsam sibi et suis et te restituit tibi et tuis.  Quo ergo pudore
 depulso iuramenti tui fedus eludere presumpsisti vt ingratitudinis
 labe pollutus credentem deceperis uirginem? Ea laribus paternis
 abstracta et deorum timore posposito, quos elegisti periurando contempnere,
 ei fidem fallere ueritus non fuisti a qua tanti boni magnalia
 te certum est suscepisse. Sane te inuerecundum demum
 decepisse Medeam narrat ystoria. Sed hoc processit ex tua deceptione
 flagitium, ut eiusdem ystorie series non obmittit, quod in tui
 penam  periurii et in odium fidei rupte tue, diis uigentibus ,
 uitam tuam turpi casu diceris finuisse, de qua hic plura refferre ad
 presens omittitur pro eo quod presentis tractatus materiam non
 contingit. Set tu, Medea, que tantarum diceris scientiarum illustratione
 decora, dic, tibi quid profuit notitia legis astrorum, per
 quam dicitur futura posse presciri? Si presciencia futurorum uiget
 in illis, vnde tibi tam enormiter tam impie prospexisti? Forte dixeris
 te multo baccatam amore futuri tui mali scrutari dispendia in
 astrorum legibus per negligentiam obmisisse. Sed certum est astronomie
 iudicia super incerto firmata, de quo manifestum exemplum
 potenter et patenter in te elicitur, que tibi prouidere per ea
 | 
 |