Landulphus Senior: Historia Mediolanensis

Pag 55


archiepiscopo, cuius nominis memoria perparum apud nos sonat, Bonizo Carcaniensi opido
oriundus dignitatum avidissimus, suo filio Landulfo in pondere auri et argenti magno
archiepiscopatum Mediolanensem contra omnium ordinum clericorum voluntatem adquisivit.
Interea Landulfus paucis commoratus annis, patre eius male mortuo a quodam
Tazonis vernula suo in lecto, ad Ottonem imperatorem cursu veloci fugiens tetendit.
Itaque cum ante regis praesentiam venisset, et omnia bella quae pater eius regia ob sui
honorem imperii egerat, quam eius fidelissimus miles fuisset, narravit; quin etiam multis
lacrimis multisque promissis eum obtestans, ut ipse ad sui honorem et imperii dignitatem
et Bonizonis ductus caritate, quem ipse super omnes bonis actibus optimoque servitio
probando amaverat, nec non ut superbiam tantae civitatis compescendo humiliaret, Mediolanum
armis atque gentium populis diversarum munitus, in fortitudine magna et brachio
extento circumveniret. Quamobrem rex Otto II. velut leo commotus, cum Landulfo
ineffabili gentium barbararum et militum strenuissimorum gente stipatus veniens Mediolanum,
totamque civitatem machinis et diversis tormentis circumdans, omni tamen sine
bello consedit. Nocte denique eadem visio reverenda superveniens, Landulfum longo labore
duroque itinere confectum verbis suavissimis omnia inferni tormenta merentibus illi
ostendens, et quam suavia loca atque praemia sempiterna illos qui Deum timent et operibus
bonis fideliter usque ad finem perseverant et manent, ipsum perterruit. Propterea
Landulfus divinis intrinsecus verbis exasperatus, Dei timore et beati Ambrosii reverentia
tactus, videns pro sui tantum honore populum, quem mature periturum audierat, civesque
quadam pertinacia sibimetipsis hostes factos, et filios paulo antea sibi caros, nunc nequiter
in gladiis coadunatos dirissimis in mortem saevissime paratos esse; cognoscens vidensque
quod illis ira regis et gentium in spolia hostium in quorum gaudentium posset
evenire, omnino obriguit. Itaque convocatis aliquantis ex urbe nobilibus, rege tamen
primo ignorante, postea vero durissime consentiente, pollicens illis omnes plebes omnesque
dignitates atque xenodochia, quae omnia maiores ordinarii atque primicerius decumanorum,
archipresbyteri et cimiliarchi huius urbis ecclesiarum tenebant, iureiurando asserens
pactum usque detestabile pactatus est. Quod factum regem minime latuit; et quamvis
multis ex causis in cives crudeliter maniaverat, tamen amicitia civitatis redintegrata per
plurimum gavisus est. Hoc facto Landulfus civitatem introgresso, rex Otto omnibus salutatis
in partibus Liguriae secessit. Quo in tempore Landulfus omnes milites maiores,
quorum virtute archiepiscopatum teneret, expoliatis iniuste clericis ecclesiarum, per detestandam
investituram plebes illas dando sublimavit. Quin etiam propinquis quos in Carcanensi
oppido habebat, de beati Ambrosii archiepiscopatus bonis, quibus ipse fruebatur
indignus, quadraginta milia modios terrae fructuum, ut illos ultra omnes ditaret vicinos,
per feudum dedit.
18. Veniens autem Arnulfus a magno Walperto quintus viriliter episcopatum regens,
mortuo tamen Ottone, quem Walpertus unxit in regem, regali curiae Ottonis III. regis,
filius Ottonis II, decenter secundum tempus serviebat. Erat enim Otto Ottonis filius secundi
a filio coniugali, mortua coniuge ex qua sibi filium masculum minime genuerat,
alienus. Qui cum in castitate videns per humanam fragilitatem persistere se non posse,
gravissimum ducens fore crimen, regem aut adulteriis sordidari aut fornicationibus coinquinari:
tandem Arnulfum, cum quo se de coniuge congrue consciliaretur, advocari praecepit.
Itaque Arnulfus cum ante imperatoris faciem advenisset, rex e solio surgens honorifice
eum suscepit. Tandem conscilio accepto, ad imperatorem Constantinopolitanum, ut
filiam suam ultra omnes virgines splendidissimam sibi coniugio sociaret, Arnulfum ineffabili
thesauri argentique pondere honustum curialiter direxit. At Arnulfus omnibus affluens
divitiis, cum in curiam Constantinopolitanam receptus tamen honorifice ab imperatore admirabilique
militum ac clericorum exercitu stipatus venisset, per aliquos dies moratus,
et cum suis omnibus ex longo itinere ac labore fatigatis recreatus, equum imperialem,
quem Otto imperator Romanus sibi ad huius laboris solamen donaverat, substrato
pallio admirabili, ferris aureis et clavis argenteis pedum ungulis abrasis curiose aptari
fecit. Igitur huius rei fama per palatia regis incunctanter volante, rem milites palatini

Torna all'inizio