Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 320


CAP. III
Petrus, rex Aragonum, ad invadendum
regnum incitatur.
Et, pro eo quod faciliter mentes audientium
habilitat ad credendum, quod quidam ipsius regni
Siciliae exules, praecipue magister Joannes
de Procida, et quidam Rogerius de Lauria, nutritus
in Aragonia cum dicta Constantia, paenes
regem Aragonum ad promovenda consilia
et consulenda negotia continuo adsistebant, quos
verisimile erat credere frequenter regis Aragonum
aures superbiae vento replere, ac ei suggerere
et instare ut regnum invadat Siciliae, quod
supponebant forsitan haberi posse faciliter et teneri,
et, ut inducant, aut seducant eum potius,
ad ipsorum votiva proposita exequenda; fertur
quod circa haec sermones suos subdolos ratione
duplici fulciverunt, quibus inquinent juvenis animum
et superbi. Ajunt enim: "Populus subjugalis
ad naturalium dominorum suorum dominium
libenter, si quando commode valeant, revertitur".
Astruebant enim: "Manfredum fuisse Regni
dominum naturalem, propterea quod de
virga cesarea natus erat": unde asserebant: "Regnicolas
dictam Constantiam, uxorem regis Aragonum,
tamquam Manfredi haeredem, ejusque
Constantiae sobolem amplis desideriis feliciter
expectare venturam, et votive concupiscere
sub ipsius dominio vivere, quam saltem
animo, cum verbo non possent aut opere, adhuc
dominam reputant, ut dicebant, desiderio
desiderantes anxie subesse sibi, ac suae soboli
subjacere". Secundo ajunt exules, quod arguit
credibilius, et concludit: "Propter oppressiones
multiplices, ac mala innumera, quae a Gallicis
illata Regnicolae perferunt, et de quibus
jam saepissime aliquid audistis, non solum minores,
sed etiam nobiles, et barones, Caroli
dominium quadam abominatione fastidiunt: quod
eos adeo afficit tedio superbia Gallicorum, quod
quicumque rex, aut dominus, cum aliquali gentis
potentia proficisceretur hoc tempore, absque
rei suae vendicatione, universos quandiu regnicolas
statim ad sua paratos beneplacita inveniret.
Et vos, domine, forsitan dubitatis, non vos
statim, quod illuc veneritis, regnicolas recepturos?
aut forte pavescitis redire sine honore confusi,
qui estis praestanti corpore fortis, animo
robusto virilis, mente magnanimus, juventutis
vigore floridus, consilio praeditus, hominum
strenuorum multitudine copiosus, jurium sufficientia
facundus, et in orbe famosus, habentes
praeter haec ad invadendum et tenendum regnum
coloratum principium, si quod ad conjugem
vestram pertinet, et ex avita successione ad
filios suos spectat? Profecto scitote quod dummodo
regnicolae, praecipue Siculi, haec tantum
fama perpenderent, quod ad recuperandum uxoris,
filiorum vestrorum regnum animum habeatis,
nonnullae terrae, priusquam mare ingrediamini,

Torna all'inizio