| tunc de Madio octavo kalendas Iunii de indictione VIIª,
 equites Mediolanenses primum Laude post pacem factam
 invadentes, domino nostro Yhesu Christo Laudensium miseriam
 precavente et ipsis malum iniuste et sine ulla racione
 fieri non ignorante; et quia in tam preclara iocundaque festivitate
 Mediolanenses tunc Laudenses invaserant, Laudensium
 equites tunc foras prosilientes ac cum ipsis in campo certantes
 eosque Dei magis quam ipsorum virtute maximo robore devincentes:
 Laudenses ex ipsis quattuordecim vivos ceperunt.
 Duos vero ex eis, scilicet Arnaldum Cagatosicum, equitem
 nobilem ac fortissimum, et quendam alium, interfecerunt.
 Reliquos namque plus de quinque miliaribus viriliter fugaverunt.
 De equis autem plus de quindecim habentes, cum
 magno gaudio domum reversi sunt. Statimque eorum legatum,
 qui ea omnia, que ipsis acciderant, per ordinem narraret, ad
 imperatorem direxerunt. Imperator itaque ac curia eius tota
 verba, que audire cupiebant, audientes ipsosque Laudenses
 magnos ac mirabiles equites fore dicentes, ipsa verba alacriter
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 |