Bernardus Marango: Annales Pisani

12


A.D. MCXLV, IX kal. Madii, Lucenses exercitum magnum militum, peditum, sagittariorum
et Pistoriensium paraverunt ad castrum expugnandum. Pisani vero imparati, et modo
quodam increduli, Morilionem eis obviam occurrerunt. Ad hec Lucani eos videntes, in
Pisanos inpetum magnum fecerunt, et viriliter eos de monte expulerunt, et in fugam eos
usque ad Calcim converterunt, VIII kal. Iulii. Pisani itaque dolore commoti, inconsulte Massam
ingressi sunt, et eam igne fere cremaverunt.Lucani vero hec audientes, ad pugnam
venerunt, et eos iterum in reversione vicerunt.
A.D. MCXLV, XVII kal. Novembris, Lucenses in magna letitia excitati, et de victoria
magna confisi, exercitum magnum ad Pisanorum terram devastandam paraverunt. Pisani
vero, gratia Dei, ingressi terre eorum in valle Cascina, ultra Morronam pugnando viriliter
eos vicerunt, et ex eis quamplures duxerunt.
A.D. MCXLVIII. In mense Martio, Lucenses castellum de insula Paludis munierunt,
et CCC pugnatores ibi miserunt pro timore Pisanorum, quod castellum iam ante expugnaverant
et vincere non potuerant. Postea Pisani per bandimentum palam cum plus quam L navibus
plattis et scafis, cum XII manganis in plattis positis, cum multitudine peditum et sagittariorum,
ad castrum suprascriptum iverunt, et per XV dies pugnando vicerunt, in die dominico de
palma, id est VIIII kal. Aprelis, et plus quam CCC cives Lucenses inde captos, Pisas duxerunt
in Lune die Sancto, cum multis spoliis castri, cum magno triumpho et honore; et
Lucenses tristi effecti sunt. Post aliquot menses, pro suprascriptis captis Lucensibus ex
castro, reddiderunt nobis Lucenses omnes cives nostros quos habebant in custodia.
A.D. MCXLVIIII. Venerunt Lucenses ad castrum scilicet Vurnum, cum manganis
et gattis et cum exercitu magno militum et peditum et sagittariorum, videlicet cum Pistoriensibus
et Pratensibus, et obsederunt castrum in mense Augusti atque Septembris per XXIIII
dies. Pisani vero castrum bene munitum habebant de omnibus que ibi opus erant, et nullo
modo obsidionem timebant. Interea Pisani fecerunt exercitum magnum militum et peditum
et sagittariorum, et castrum de Monte de Castello totum devastaverunt, et pugnando Pisanis

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio