Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 295

Tomus I


Cap. XXXI.
Justitiario regni super exactione pecuiniae.
Dum magnae devotionis indicia, et multiplicium
servitiorum onera, quae successive
fidelibus nostris tuae jurisdictionis
incumbunt, infra nos ipsos debita consideratione
pensamus, eis benignae mentis
affectu compatimur, et inviti quodammodo
nostris oneribus eorum colla submittimus, quos
sub pacis deliciis et optatae quietis gaudio sub
alarum nostrarum velamine cupimus delectari,
quia tamen in victorioso exercitu nostro firmato
dudum in obsidione, de quo nobis et fidelibus
nostris triumphum praestitit divina clementia,
post labores tam armatione felicis
stolii, quam in stipendiis bellatorum, et aliis
quae circa expeditionem exercitus, expugnationis
qualitas requisivit, sic aerarium nostrum
ipsius rei gloriosus effectus exhausit, ut
ad solutionem multiplicium debitorum, quae
propterea Camera nostra contraxit, sine fidelium
nostrorum suffragio fisci nostri non suppetunt
facultates, quantitatem pecuniae,
interclusa praesentibus cedula comprehensam,
ab hominibus jurisdictionis tuae providimus
exigendam, fidelitati tuae firmiter
praecipiendo mandantes, quatenus diligenti examinatione
praehabita, quantum summa pecuniae

Torna all'inizio