Petrus Damiani: Disceptatio synodalis

Pag 92


Regius advocatus.
Quam inconsulte nunc loqueris, qui diabolum deteriorari posse testaris, qui certe
tam malus est, ut deterior esse non possit.
Defensor Romanae aecclesiae.
Mentior, si, quod proposui, scripturae testimoniis comprobare non valeo. Nam
Ysaia teste dicebat superbus in mundi principio: Ascendam super altitudinem nubium,
similis ero Altissimo
. Paulus autem dicit: Qui in fine mundi veniens adversatur et
extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur
. Quia ergo tunc affectavit
Deo se similem esse, in fine mundi iam deterior factus vult quasi superior eminere. Per
quod manifeste colligitur diabolum adhuc in deteriora posse corruere. Et quia diabolus
interpretatur ?deorsum fluens?, Kadalous, a cadendo dictus, ?ruinam populi? sonat,
ipsis quoque nominibus aptissime invicem uterque concordat. Dic ergo, quomodo iste
pontifex erit, quem non Romanus populus, sed unus homo cum suis complicibus, idemque
non Romanus, sed suburbanus et non aecclesiae filius, sed maledictus et anathematizatus
elegit? Illene erit tuo iudicio pontifex, qui suam vendidit, ut Romanam
aecclesiam optineret, qui Romanos occidit in ore gladii, ut Romanus pontifex fieret?
Dicis non debuisse me pontificem sine consensu regis eligere, et magnipendendum
michi non fuisse, ut populus non periret. Ecce hinc beatus Augustinus Yponiensi
aecclesiae, Valerio vivente, preficitur; ecce illinc Ambrosius octavo die postquam baptizatus
est, perceptis cunctis aecclesiasticis gradibus, episcopus ordinatur. In quibus
utique ob nil aliud canonicae auctoritatis ordo deseritur, nisi dumtaxat ut saluti populi
consulatur. Et tu michi dicis in servando populo ipsi regi me non debuisse consulere,
ut sibimet in dando consensu unius epistolae gloria proveniret. Nam unde postmodum
Romanus imperator fieret, si tunc se Romanus populus mutuis vulneribus peremisset?
Porro autem, quia in constituendo pontifice Romana aecclesia a karitate regia
non recessit, hoc etiam indicio est, quia, cum in clero suo religiosis viris et sapientibus
habundaret, non de propriis, sed eum, qui regi tamquam domesticus et familiaris erat,
elegit.
Regius advocatus.
Quisquis veritati, postquam patefacta claruerit, obstinate renititur, Dei omnipotentis
adversarius non immerito iudicatur, cuius adversum se iram inextinguibiliter provocat,
si veritatem, quae ipse est, pertinaciter et arroganter impugnat. Nam ut ipse disputationi
tuae velut epylogum faciam, cum inter nos quaestio moveretur, utrum sine regis
assensu Romani pontificis fieri posset electio, recensitis hystoriarum catalogis, tantam
Romanorum imperatorum atque pontificum copiam coacervasti et velut nubem michi
testium opposuisti, ut his conspectis ne muttum quidem me adversum te sub hoc ulterius
facere libuisset. De anathemate vero, quod Nycolaus papa constituit, ubi, ut iam
verum fatear, totam victoriae vim intentio nostra posuerat, tam invictis scripturarum

1



5




10




15




20




25




30




35


Torna all'inizio