Oculissimum  carissimum. Plautus(Curc. 15) : “Oculissimum  
ostium amicae.”  
 Oculatum  pro praesenti posuit Plautus, cum dixit (Pseud. 
301): “Oculata die.” Item ipse (Truc. 490): “Pluris est  
oculatus testis unus quam auriti decem”, id est qui se vidisse  
dicat.  
 Oculitus  quoque dicitur, ut funditus, penitus, quo significatur  
tam carum esse, quam oculum.  
 Odefacit  dicebant pro olfacit, quae vox a Graeco osme  
tracta est.  
 Ogygia moenia  Thebana ab Ogyge conditore dicta.  
 Occasio  oportunitas temporis casu proveniens.  
 Occasus  interitus vel solis in oceanum mersio. 
  |  
  |