Landulphus Junior sive de Sancto Paulo: Historia Mediolanensis

Pag 19


Guazo Testaguadum et alii clerici et sacerdotes, milites et cives, quos non vocabimus,
venient et iurent, tenere sententiam, quam nos decem et octo dabimus sine discordia et
scismate de Grosulano tenendo sive dimittendo, sive de allia persona, quam nos concorditer
eligemus". Guazone et Amizone poscentibus ita, pro posse meo restiti; et populo
presente illis dixi: "Abraa, nec aliquis fidelis homo veteris testamenti vel novi tale conscilium
dedit, nec suscepit". Veruntamen et hoc precedens sacramentum et hoc sequens,
sicut a Guazone Cumino et Amizone de la Sala exposita et expetita sunt, sicut a prenominatis
clericis et laicis, et Landulfo Carogna et Yordano de Clivi presbiteris ordinariis, aliisque
presbiteris atque clericis, militibus etiam et civibus, iurata sunt, me humiliter seorsum existente.
Sciendum quippe est, quod Ardericus, Laudensis episcopus, licentiam jurandi ista
dedit, et Ardericus de Carimate primitus licentiam istam suscepit et juravit et primatum ac
potestatem super hoc negotium sibi vindicavit. Quia post multam pertractationem de Grosulano
dimittendo vel tenendo, atque de Yordano eligendo vel non eligendo, demum dixit
omnibus, in isto conjurio sibi conjuratis: "Procul dubio scitote, non dimittam Grosulanum, nisi
habuero potestatem eligendi Yordanum". Et propter hec hujusmodi Arderici verba corda
illorum, qui Grosulanum et Yordani electionem spernebant facta sunt quasi lapidea et voluntati
Arderici conligata.
31. Sed cum in ultimo die decembris Ardericus ille et decem septem allii essent in
concordia eligendi Yordanum, ego jussu Andree primicerii, presbiterorum et clericorum
decumanorum Mediolanensium ad eos veni et, ut ipse primicerius michi precepit, eis dixi,
quod male consiliati erant. Verumtamen ipsi conscilium non mutaverunt. Sed mane facto,
videlicet kalendis januarii, Ardericus idem cum vicedomino et ceteris sibi conjuratis in
abjciendo Grosulanum, vel in suscipiendo aut in allium eligendo archiepiscopum catholice
pulpitum ascendit; et facto scilentio in populo, coram illa maxima multitudine loquens dixit:
"Nos salva reverentia pape, secundum autoritatem et justitiam canonum diximus, quod Grosulanus
non potest esse Archiepiscus Mediolani". Isto dicto et confirmato, illico presbiterum
Yordanum de Clivi elegit in archiepiscopum .
32. Hoc cum presbiter Liprandus audivit aegrotus, a lecto surexit, et in altera die
illi electo piscem obtulit dicens: "Gratias Deo, quod nunc michi testimonium per hibetis. Sed
hii, qui te elegerunt in archiepiscopum, male fecerunt; et Deus illis misereatur, quia tu posses
esse unus bonus presbiter de claustro. Nunc autem masculus esto". Cum autem electus
ille nec aliquis de tot circumstantibus ipsi presbitero respondisset, presbiter ipse propinquius
accessit, et osculatus Jordanum, sicut unum de ceteris sacerdotibus relinquit. Landulphus
autem Astensis episcopus et Arialdus Yanuensis et Mainardus Taurinensis non solum ad
osculandum venerunt; sed quasi ut ordinarent eum episcopum, in sequenti mense februario
ad ipsum venerunt. Sed Astensis cum vidisset, episcopum Aquensem et Laudensem et
ceteros sufraganeos et comprovinciales episcopos huic ordinationi et novitati abesse, innuit
ordinationem Yordani differendam fore; et velut homo volens fugere, surexit in nocte, et
cum suis rebus cepit abire. Sed cauta manus Yordani ipsum Astensem retraxit, ejusque
episcopi diaconem vulneravit, pueros quoque eorum verberavit et expoliavit. Die autem
adveniente, habita cautione, dominus Yordanus eundem episcopum, quasi vinctum et absentem,

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio