Salimbene de Adam: Cronica

Pag 127


annus, ascendit contra eum exercitus Syrie venitque in Iudam et
Ierusalem et interfecit cunctos principes populi, atque universam
predam miserunt regi Damascum. Et certe, cum permodicus venisset
numerus Syrorum, tradidit Dominus in manibus eorum infinitam
multitudinem, eó quod dereliquissent Dominum Deum patrum
suorum. In Ioas quoque ignominiosa exercuere iuditia, et abeuntes
dimiserunt eum in langoribus magnis. Surrexerunt autem contra
eum servi sui in ultionem sanguinis filii Ioiade sacerdotis et occiderunt
eum in lectulo suo, et mortuus est. Sepelieruntque illum in
civitate David, sed non in sepulchris regum
. Considera, de isto
rege, quia bonum habuit principium, sed malum finem. Nam multa
bona fecit, que postea propter culpam suam perdidit, quia in bonis
operibus perseverare contempsit. Unde Dominus, Eze. XVIII:
Si averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum
omnes abhominationes quas operari solet impius, numquid vivet?
Omnes iustitie eius, quas fecerat, non recordabuntur. In prevaricatione
sua quam prevaricatus est, et in peccato suo quod peccavit, in
ipsis morietur
. Ideo dicit Apostolus, II ad Timotheum II: Non
coronabitur nisi qui legittime certaverit
.
Quod duobus modis certatur legittime.
Legittime certare uno modo est semper temptationibus diabolicis
repugnare et nunquam diabolo consentire, quod paucorum
est. Prover. XX: Quis potest dicere: Mundum est cor meum,
purus sum a peccato?
Ecclesiastes VII: Non est enim homo iustus
super terram qui faciat bonum et non peccet
. Item Prover. XXIIII:
Septies enim cadet iustus et resurget, impii autem corruent in malum.
Et ideo non precipit apostolus Petrus, I, sed obsecrat tamquam
advenas et peregrinos a carnalibus desideriis abstinere, que militant
adversus animam
. Quod non fecerunt illi de quibus dicit apostolus
Iacobus, V: Epulati estis super terram et in luxuriis enutristis
corda vestra
. Alio modo legittime certare est in bonis operibus
vitam finire, quod multorum est. Ideo dicit beatus Iohannes in
secunda: Videte vosmet ipsos, ne perdatis quod operati estis, sed ut

Torna all'inizio